Facsimile view
82
147
valeamus de remedio quietis et securitatis providere, sine quibus plerumque et ipsa, per
quam salus acquiritur, devocio prepeditur. Sane igitur attendentes periculosam esse monasterii
vicinitatem civitati nostre Lanczkrone, prope cuius muros in suburbio situm erat et maxime
instantibus gwerris, que in nostris partibus plus solito invaluerunt hiis temporibus, quod ex
ipso monasterio propter ipsius ad muros civitatis propinguitatem possemus facillime ipsam
civitatem perdere, quod nobis et ecclesie nostre Luthomislensi dampnum esset inportabile,
obtenta prius litencia a sanccissimo in Christo patre et domino, domino Bonifacio pontifice summo
sancte sedis Romane papa nono, habito eciam consensu religiosorum virorum Henrici prepositi,
Johannis prioris et tocius conventus predicti monasterii incolarum ipsum in suburbio mona-
sterium destruximus et ad ecclesiam parrochialem in eadem civitate sitam, prius tamen eidem
monasterio auctoritate predicte sedis apostolice unitam et incorporatam transtulimus et eandem
ecclesiam parrochialem sanctissime virginis Marie in monasterium ereximus, tacta iam aucto—
ritate apostolica annuente. Ubi quia locus habitaculis officinisque religiosorum iam dictorum
virorum non erat sufficiens, perpendentes eos ob comodum el securitatem prefate civitatis
nostre ad consensum de deponendo per nos ipsorum monasterio multum fuisse voluntarios
et paratos, licet inde pluribus implicari sé non dubitarent incomodis atque dampnis, prehabito
prius super hoc civitatis eiusdem judicis civiumque juratorum consensu et consilio septem
domunculas parrochiali ecclesie vicinas civitati tamen minus utiles deponi admisimus, pro
area dictis iam dominis amplianda. Quarum primam possidebat Petrus Lengwalt censuans
de media marea unum grossum; secundam tenebat Nycz Scheller censuans de 1 marca unum
grossum, de tercia Theodricus Hok censuabat de uno fertone 1 gr.; de quarta Gramlibyn
vidua solvebat de uno fertone 1 gr. de quinta Johannes Schuller solvebat de tribus fer-
tonibus II gr.; sexta domus Thamonis solvebat de 1 marca unum gr.; septima domus
Neudikin vidue solvebat de uno fertone 1 gr. Et hoc quantum pro uno census termino,
nam unusquisque eorum tantumdem solvebat termino pro secundo. Quibus singulis ad summam
reductis non plus inveniuntur quam XII grossos per annum omnes ille domuncule censuasse.
Ne tamen et in hoc modico aut in quovis alio civitati preiudicaret iam dicti monasterii
translacio, pro compensacione census earundem domuncularum et cum hoc generaliter omnes
sive intra seu extra urbem sint, pro quibus civitati ex parte ipsius monasterii iusta potuisset
aut posset competere satisfaccio, ordinavimus ei tres fertones grossorum pro censu perpetuo,
quod sic patet. Predecessor namque noster bone recordacionis dominus Petrus olim episcopus
Luthomislensis ac eiusdem fundator monasterii perpetuam sui memoriam eidem civitati com-
mendare cupiens, unam sexagenam grossorum perpelui census pro decem sexagenis ab
eadem civitate comparavit, cuius dispensacionem fiendam disposuerat in hunc modum.
Debebant enim civitatis eiusdem cives in festo sanctorum Philippi et Jacobi apostolorum
pro eadem sexagena III| vasa cerevisie emere, unum quodque vas pro fertone computando,
quorum duo vasa ipsi monasterio constituerat presentari, atque alia duo ut per communitatem
pauperum et divitum juvenum ac senum in medio civitatis debuerint epotari. Et quia in
tali potacione nulla disciplina nullusque servabatur ordo, quin pocius uno cerevisiam rapiente
pre aliis plerumque homicidii periculum inde oriri timebatur, nec lam per ipsos cives erat
19%