EN | ES |

82

82


Javascript seems to be turned off, or there was a communication error. Turn on Javascript for more display options.

index   < Page >

497

4 qualenus ul post mortem ipsius mediam marcam census annui grossorum pragensium,

moravici numeri et pagamenti, in anuiversario suo perpetuis temporibus super dicta domo sua sic, ut premiltitur, per eum de novo constructa et edificata, in remedium anime sue haberet et quod successores sui, dictam domum suam inhabitaturi, huiusmodi mediam marcam grossorum predictorum singulis annis perpetuis temporibus in anniversario suo sine qualibet difficultate pro exequiis sibi faciendis darent et assignarent cum effectu. Nos igitur consi- derantes ipsius supplicaciones racionabiles esse et iustas, ut eandem mediam marcam gros- sorum predictorum super dicta domo sua pro anniversario suo seu exequiis singulis annis perpetuis temporibus habeat sibi, indulsimus et presentibus indulgemus, omnino volentes et decernentes, ut successores sui, diclam suam domum inhabilaturi, singulis annis perpetuis temporibus in anniversario suo pro exequiis sibi faciendis dictam mediam marcam grossorum numeri el pagamenti predictorum sine qualibet negligencia ac difficullate dent ac dare tene- buntur cum effectu. In cuius rei testimonium presentem ordinacionem ad librum ecclesie nostre per Conradum Johannis de Tesschin, nostri capituli notarium, poni mandavimus et scribi. Datum et actum in capitulo nostro generali, quod in festo sancti Jeronimi cum diebus continualis singulis annis per nos solet celebrari. Sub anno domini millesimo trecen- tesimo XC? nono, die et loco quibus supra.

(Aus dem Codex E. I. 40 des Olm. Metr. Capitel-Archives.)

558.

Das Olmützer Domcapitel bestimmt, dass die zwei Obedienzen in Polkowitz künftighin in eine vereinigt werden sollen. Dt. 1. October 1399.

Anno domini MOCCCO nonagesimo nono ipsa die sancti Remigii, prima die mensis Octobris, in capitulo generali et loco capitulari per dominos tunc presentes et capitulum facientes unanimiter stalutum existit, quod cum due obediencie ecclesie in villa Polkowicz alias distincte existant, quarum unam dominus Johannes de Straznicz, aliam vero dominus Daliborius de Honschowicz, canonici Olomucenses, regant et teneant: tempore affuturo casu se prebente, quod si unus eorum quicunque aliam obedienciam oplare aut eam alias vel per decessum dimittere contingat, quod ex tunc statim eedem due obediencie una esse el censeri debeat et per unum ex eis duntaxal canonicum in antea gubernari racio huius et ulilitas ecclesie et facilitas regiminis et eciam propler discordiam dicte ville censualium evitandam, quia cum ambe in una villa existant, facilius regi creditur per unum quam duos, et quod opportune importet censum eciam, cum obedienciarius alterius pro suis laboribus valde exiguam consolacionem de ea videlicet XIX grossos et aliquot pullos habeat. De mandato capituli Conradus de Teschin.

(Aus dem Codex E. I. 40 des Olm. Metr. Capitel-Archives.)


Download XMLDownload textManuscript line viewFacsimile