497
4
qualenus ul post mortem ipsius mediam marcam census annui grossorum pragensium,
moravici numeri et pagamenti, in anuiversario suo perpetuis temporibus super dicta domo
sua sic, ut premiltitur, per eum de novo constructa et edificata, in remedium anime sue
haberet et quod successores sui, dictam domum suam inhabitaturi, huiusmodi mediam marcam
grossorum predictorum singulis annis perpetuis temporibus in anniversario suo sine qualibet
difficultate pro exequiis sibi faciendis darent et assignarent cum effectu. Nos igitur consi-
derantes ipsius supplicaciones racionabiles esse et iustas, ut eandem mediam marcam gros-
sorum predictorum super dicta domo sua pro anniversario suo seu exequiis singulis annis
perpetuis temporibus habeat sibi, indulsimus et presentibus indulgemus, omnino volentes et
decernentes, ut successores sui, diclam suam domum inhabilaturi, singulis annis perpetuis
temporibus in anniversario suo pro exequiis sibi faciendis dictam mediam marcam grossorum
numeri el pagamenti predictorum sine qualibet negligencia ac difficullate dent ac dare tene-
buntur cum effectu. In cuius rei testimonium presentem ordinacionem ad librum ecclesie
nostre per Conradum Johannis de Tesschin, nostri capituli notarium, poni mandavimus et
scribi. Datum et actum in capitulo nostro generali, quod in festo sancti Jeronimi cum
diebus continualis singulis annis per nos solet celebrari. Sub anno domini millesimo trecen-
tesimo XC? nono, die et loco quibus supra.
(Aus dem Codex E. I. 40 des Olm. Metr. Capitel-Archives.)
558.
Das Olmützer Domcapitel bestimmt, dass die zwei Obedienzen in Polkowitz künftighin in
eine vereinigt werden sollen. Dt. 1. October 1399.
Anno domini MOCCCO nonagesimo nono ipsa die sancti Remigii, prima die mensis
Octobris, in capitulo generali et loco capitulari per dominos tunc presentes et capitulum
facientes unanimiter stalutum existit, quod cum due obediencie ecclesie in villa Polkowicz
alias distincte existant, quarum unam dominus Johannes de Straznicz, aliam vero dominus
Daliborius de Honschowicz, canonici Olomucenses, regant et teneant: tempore affuturo casu
se prebente, quod si unus eorum quicunque aliam obedienciam oplare aut eam alias vel
per decessum dimittere contingat, quod ex tunc statim eedem due obediencie una esse el
censeri debeat et per unum ex eis duntaxal canonicum in antea gubernari racio huius et
ulilitas ecclesie et facilitas regiminis et eciam propler discordiam dicte ville censualium
evitandam, quia cum ambe in una villa existant, facilius regi creditur per unum quam duos,
et quod opportune importet censum eciam, cum obedienciarius alterius pro suis laboribus
valde exiguam consolacionem de ea videlicet XIX grossos et aliquot pullos habeat. — De
mandato capituli Conradus de Teschin.
(Aus dem Codex E. I. 40 des Olm. Metr. Capitel-Archives.)