EN | ES |

82

82


Javascript seems to be turned off, or there was a communication error. Turn on Javascript for more display options.

index   < Page >

388

gentarum marcharum argenti puri fructus, reddilus et proventus secundum communem extimacionem valorem annuum ul asseritur non excedunt, auctoritate apostolica tenore pre- sencium perpetuo unimus, annectimus et incorporamus, nichilominus vobis concedentes, quod dictum rectorem ab ipsa ecclesia ammovere necnon corporalem possessionem ecclesie iuriumque et perlinenciarum predictorum libere auctoritate propria apprehendere et exnunc in usus vestros perpetuo retinere, ac huiusmodi fructus, redditus et proventus eiusdem ecclesie in supporlacionem eorumdem onerum deputare et curam parrochianorum ipsius per idoneos sacerdotes per abbatissam eiusdem monasterii pro tempore existentem duntaxat et ad eius nutum ponendos et ammovendos regi facere libere possitis, super hoc diocesani loci pro tempore existentis, seu cuiuslibet alterius licencia vel consensu minime requisitis. Ita tamen, quod in dicta ecclesia deserviatur laudabiliter in divinis et huiusmodi cura pro tempore diligenter exerceatur, ut fieri hactenus est consuetum, quodque vos episcopalia iura solvere, et alia ecclesie huiusmodi incumbencia onera consueta teneamini integre supportare. Non obstantibus revocacionibus unionum huiusmodi in genere vel in specie sub quacunque forma vel expressione verborum, per nos forsan imposterum faciendis, sub quibus presentem unionem huiusmodi nolumus. aliquatenus comprehendi, sed illam volumus in suo robore firmitatis perpetuo et irrefragabiliter permanere, ac conslitucionibus apostolicis contrariis quibuscunque; aut si aliqui super provisionibus sibi faciendis de huiusmodi vel aliis beneficiis ecclesiasticis in illis partibus speciales vel generales apostolice sedis vel legatorum eius litteras impetrarint, eciam si per eas ad inhibicionem, reservacionem et decretum vel alias quomodolibet sit processum, quasquidem litteras et processus earum auctoritate habitos et habendos ad diclam ecclesiam volumus non extendi, sed nullum per hoc eis quoad assecu- cionem beneficiorum aliorum preiudicium generari et quibuslibet privilegiis, indulgenciis el litteris apostolicis generalibus vel specialibus, quorumcunque tenorum existant, per que pre- sentibus non expressa vel tolaliter non inserta effectus earum impediri valeat quomodolibet vel differri, el de quibus quorumque totis tenoribus de verbo ad verbum fieri debeat in nostris litteris mencio specialis. Volumus autem, quod si per vos prefatum reclorem ab ipsa ecclesia ammovere contigerit, ut prefertur, idem rector nullum propter amovicionem huius- modi infamie maculam incurrat sive notam, quodque vos extunc singulis annis eidem rectori quoad vixerit annuam pensionem septem marcharum argenti puri ministrare, ac nichilominus antequam huiusmodi possessionem ipsius ecclesie apprehendere valeatis, de huiusmodi pen- sione annuatim realiter et cum effectu persolvenda eidem rectori idoneam caucionem prestare teneamini et sitis astricti. Et insuper exnunc irritum decernimus et inane, si secus super hiis a quoquam quavis auctoritate: scienter vel ignoranter contigerit atlemptari. Nulli ergo omnino hominum liceat hanc paginam nostre unionis, annexionis, incorporacionis et voluntatis infringere vel ei ausu temerario contraire. Si quis autem hoc attemptare presumpserit, indi- gnacionem omnipotenlis dei et. beatorum Petri et Pauli apostolorum eius se noverit incursurum. Datum Rome apud sanctum Petrum XV. kalendis Novembris, pontificatus nostri anno octavo.

(Orig. Perg. mit anhäng. päpstl. Bleisig, im mühr. Landes-Archive. Art. Kóniginkloster,

lit. G. n. 2/a.)

| 1 | | |

es


Download XMLDownload textManuscript line viewFacsimile