Facsimile view
82
388
gentarum marcharum argenti puri fructus, reddilus et proventus secundum communem
extimacionem valorem annuum ul asseritur non excedunt, auctoritate apostolica tenore pre-
sencium perpetuo unimus, annectimus et incorporamus, nichilominus vobis concedentes, quod
dictum rectorem ab ipsa ecclesia ammovere necnon corporalem possessionem ecclesie
iuriumque et perlinenciarum predictorum libere auctoritate propria apprehendere et exnunc
in usus vestros perpetuo retinere, ac huiusmodi fructus, redditus et proventus eiusdem ecclesie
in supporlacionem eorumdem onerum deputare et curam parrochianorum ipsius per idoneos
sacerdotes per abbatissam eiusdem monasterii pro tempore existentem duntaxat et ad eius
nutum ponendos et ammovendos regi facere libere possitis, super hoc diocesani loci pro
tempore existentis, seu cuiuslibet alterius licencia vel consensu minime requisitis. Ita tamen,
quod in dicta ecclesia deserviatur laudabiliter in divinis et huiusmodi cura pro tempore
diligenter exerceatur, ut fieri hactenus est consuetum, quodque vos episcopalia iura solvere,
et alia ecclesie huiusmodi incumbencia onera consueta teneamini integre supportare. Non
obstantibus revocacionibus unionum huiusmodi in genere vel in specie sub quacunque forma
vel expressione verborum, per nos forsan imposterum faciendis, sub quibus presentem
unionem huiusmodi nolumus. aliquatenus comprehendi, sed illam volumus in suo robore
firmitatis perpetuo et irrefragabiliter permanere, ac conslitucionibus apostolicis contrariis
quibuscunque; aut si aliqui super provisionibus sibi faciendis de huiusmodi vel aliis beneficiis
ecclesiasticis in illis partibus speciales vel generales apostolice sedis vel legatorum eius
litteras impetrarint, eciam si per eas ad inhibicionem, reservacionem et decretum vel alias
quomodolibet sit processum, quasquidem litteras et processus earum auctoritate habitos et
habendos ad diclam ecclesiam volumus non extendi, sed nullum per hoc eis quoad assecu-
cionem beneficiorum aliorum preiudicium generari et quibuslibet privilegiis, indulgenciis el
litteris apostolicis generalibus vel specialibus, quorumcunque tenorum existant, per que pre-
sentibus non expressa vel tolaliter non inserta effectus earum impediri valeat quomodolibet
vel differri, el de quibus quorumque totis tenoribus de verbo ad verbum fieri debeat in
nostris litteris mencio specialis. Volumus autem, quod si per vos prefatum reclorem ab ipsa
ecclesia ammovere contigerit, ut prefertur, idem rector nullum propter amovicionem huius-
modi infamie maculam incurrat sive notam, quodque vos extunc singulis annis eidem rectori
quoad vixerit annuam pensionem septem marcharum argenti puri ministrare, ac nichilominus
antequam huiusmodi possessionem ipsius ecclesie apprehendere valeatis, de huiusmodi pen-
sione annuatim realiter et cum effectu persolvenda eidem rectori idoneam caucionem prestare
teneamini et sitis astricti. Et insuper exnunc irritum decernimus et inane, si secus super
hiis a quoquam quavis auctoritate: scienter vel ignoranter contigerit atlemptari. Nulli ergo
omnino hominum liceat hanc paginam nostre unionis, annexionis, incorporacionis et voluntatis
infringere vel ei ausu temerario contraire. Si quis autem hoc attemptare presumpserit, indi-
gnacionem omnipotenlis dei et. beatorum Petri et Pauli apostolorum eius se noverit incursurum.
Datum Rome apud sanctum Petrum XV. kalendis Novembris, pontificatus nostri anno octavo.
(Orig. Perg. mit anhäng. päpstl. Bleisig, im mühr. Landes-Archive. Art. Kóniginkloster,
lit. G. n. 2/a.)
|
1
|
|
|
es