EN | ES |

82

82


Javascript seems to be turned off, or there was a communication error. Turn on Javascript for more display options.

index   < Page >

280

apostolicis habitis vel habendis, se gracie predicti domini Marcoldi submitlentes, promittentes ratum, gratum atque firmum perpetuo habituros, quidquid per dictum dominum Marcoldum inter ipsos determinatum fuerit sub pena perdicionis cause et pena excommunicacionis domini officialis Pragensis; promittentes reliquos plebanos, quorum interest, cum predicto commen- datore causancium statuere in festo Ostensionis reliquiarum proxime venturo sub pena decem sexagenarum gross. prag. In eventum vero, in quem predictum dominum Marcoldum mori contingeret, antequam de ipsa causa inter predictas partes cognosceret et pronuncciaret, et predicti plebani nolent consentire in successorem suum legittime succedentem, quoad premissa superius descripta terminanda, pronunccianda et diffinienda, extunc quilibet ipsorum revertatur ad ius suum et libere revertatur et illud sine impedimento prosequatur, et quod partes hincinde nichil attemptent sub, pena superius descripta, quousque non pronuncciabitur per dictum Marcoldum inter partes predictas. Acta sunt hec anno domini M°CCCLXXXXVI die ultima mensis Februarii presentibus discretis et providis viris, dominis Wenceslao, pitanciario sancte Marie in pede pontis Pragensis, domino Adam, plebano ecclesie in Bobrovia, Mathia de Ugiezd, olim notario tabularum terre Boemie, et Wenceslao Missla. -

(Aus dem Liber obligationum II. 12 f. 91 im Prager Metrop. Capitel-Archive.)

302. -

Nikolaus Bischof von Olmütz überträgt dem Erhard von Kunstal die Verwaltung und Vertheidigung der Burg Blansko. Dt. Prag 11. März 1396.

Nos Nicolaus dei et apostolice sedis gracia episcopus Olomucensis tenore presencium recognoscimus universis. Quod consideratis legalitate et fidelibus serviciis, que nobilis Erhardus de Cunstal alias de Skal nobis et ecclesie nostre Olomucensi exhibuit et auclore domino exhibere poterit in futurum, castrum nostrum Blanczk, opidum Blanczk cum villis et suis perlinenciis sibi commisimus et presentibus committimus tenendum et regendum, ila quod ipse bona ad ipsum castrum spectancia cum suis incolis et hominibus regat manuteneal ac contra adversarios et eis nocere volentes protegat et defendat; et quando nobis placuerit ipsum castrum rehabere, quod ipse nobis cedat de eodem et condescendet nobis libere, sicut sibi assignavimus, quando se de eadem intromisit. Si vero ex disposicione divina conlingeret nos transferri ad aliam ecclesiam, extunc nulli debet condescendere de castro et bonis predictis nisi de expresso nostro mandato. Si vero contingeret nos mori, tunc ipse cum eodem castro debet habere respectum ad capitulum ecclesie nostre Olomucensis et nulli condescendere nisi episcopo, cui per sedem apostolicam fuerit provisum et quem ipsum capitulum et civitates ecclesie receperint secundum mandata sedis apostolice. Debet eciam idem Erhardus dicta bona et homines ad ipsum castrum spectantes et pertinentes contra invasores el iniuriantes eis manu defendere pro posse suo ubi necesse fuerit. Si vero non sufficeret et oporteret eum propter hoc tenere gentes armorum, hoc debet facere


Download XMLDownload textManuscript line viewFacsimile