EN | ES |

Facsimile Lines

82


< Page >

[1]
280

[2]
apostolicis habitis vel habendis, se gracie predicti domini Marcoldi submitlentes, promittentes
[3]
ratum, gratum atque firmum perpetuo habituros, quidquid per dictum dominum Marcoldum
[4]
inter ipsos determinatum fuerit sub pena perdicionis cause et pena excommunicacionis domini
[5]
officialis Pragensis; promittentes reliquos plebanos, quorum interest, cum predicto commen-
[6]
datore causancium statuere in festo Ostensionis reliquiarum proxime venturo sub pena decem
[7]
sexagenarum gross. prag. In eventum vero, in quem predictum dominum Marcoldum mori
[8]
contingeret, antequam de ipsa causa inter predictas partes cognosceret et pronuncciaret, et
[9]
predicti plebani nolent consentire in successorem suum legittime succedentem, quoad premissa
[10]
superius descripta terminanda, pronunccianda et diffinienda, extunc quilibet ipsorum revertatur
[11]
ad ius suum et libere revertatur et illud sine impedimento prosequatur, et quod partes
[12]
hincinde nichil attemptent sub, pena superius descripta, quousque non pronuncciabitur per
[13]
dictum Marcoldum inter partes predictas. Acta sunt hec anno domini M°CCCLXXXXVI
[14]
die ultima mensis Februarii presentibus discretis et providis viris, dominis Wenceslao,
[15]
pitanciario sancte Marie in pede pontis Pragensis, domino Adam, plebano ecclesie in Bobrovia,
[16]
Mathia de Ugiezd, olim notario tabularum terre Boemie, et Wenceslao Missla. -

[17]
(Aus dem Liber obligationum II. 12 f. 91 im Prager Metrop. Capitel-Archive.)

[18]
302. -

[19]
Nikolaus Bischof von Olmütz überträgt dem Erhard von Kunstal die Verwaltung und
[20]
Vertheidigung der Burg Blansko. Dt. Prag 11. März 1396.

[21]
Nos Nicolaus dei et apostolice sedis gracia episcopus Olomucensis tenore presencium
[22]
recognoscimus universis. Quod consideratis legalitate et fidelibus serviciis, que nobilis Erhardus
[23]
de Cunstal alias de Skal nobis et ecclesie nostre Olomucensi exhibuit et auclore domino
[24]
exhibere poterit in futurum, castrum nostrum Blanczk, opidum Blanczk cum villis et suis
[25]
perlinenciis sibi commisimus et presentibus committimus tenendum et regendum, ila quod
[26]
ipse bona ad ipsum castrum spectancia cum suis incolis et hominibus regat manuteneal ac
[27]
contra adversarios et eis nocere volentes protegat et defendat; et quando nobis placuerit
[28]
ipsum castrum rehabere, quod ipse nobis cedat de eodem et condescendet nobis libere,
[29]
sicut sibi assignavimus, quando se de eadem intromisit. Si vero ex disposicione divina
[30]
conlingeret nos transferri ad aliam ecclesiam, extunc nulli debet condescendere de castro
[31]
et bonis predictis nisi de expresso nostro mandato. Si vero contingeret nos mori, tunc
[32]
ipse cum eodem castro debet habere respectum ad capitulum ecclesie nostre Olomucensis
[33]
et nulli condescendere nisi episcopo, cui per sedem apostolicam fuerit provisum et quem
[34]
ipsum capitulum et civitates ecclesie receperint secundum mandata sedis apostolice. Debet
[35]
eciam idem Erhardus dicta bona et homines ad ipsum castrum spectantes et pertinentes
[36]
contra invasores el iniuriantes eis manu defendere pro posse suo ubi necesse fuerit. Si
[37]
vero non sufficeret et oporteret eum propter hoc tenere gentes armorum, hoc debet facere

[38]


Text viewFacsimile