EN | ES |

812

812


Javascript seems to be turned off, or there was a communication error. Turn on Javascript for more display options.

index   < Page >

166 C. 60. 1413, Mart.—-April ante 25?

Et si sic, tunc non refert, quin aliquando depost meretrix vel Antichri- stus precipuus sit capud sancte Romane ecclesie. Et tunc sine dubio wlt Antichristus parificari Christo. Sed ,que convencio Christi cum Be- lial^?* Non sufficit sibi et suis satrapis, quod ipse sit vicarius Christi, si tamen implet efficaciter legem Christi, et quod ipsi sint ministri ec- clesie, perficientes opus regulariter ewangelizandi, quomodo apostoli sanctissimi dicunt se esse ministros datos ecclesie ad docendum ipsam legem Christi. Vellem libenter illius doctoris racionem videre" : quid vellet probare per hoc, quod Christus fuit capud ecclesie in triduo, sicut fuit sine dubio; a principio enim incarnacionis sue fuit capud ecclesie intrin- secum secundum humanitatem, quam nec in triduo deposuit, et per con- sequens fuit caput ecclesie sancte in triduo, quia persona in genere hu- mano dignissima, excellens angelos et quemlibet hominem et sanctos in limbo patres, qui erant omnes membra ecclesie, que capud eorum de limbo post se traxit et postmodum in gloria collocavit; et virgo mater Christi fuit tunc parcialis ecclesia militans in fide et karitate, que plus valuit quam omnes apostoli, et per consequens plus quam omnes cum papa moderni prelati.

Et dictum illud doctoris," quod katholica ecclesia apostolica et Ro- mana ecclesie idem sunt; si ,Romana ecclesia^ supponit ibi pro univer- sali ecclesia, cuius partes sunt apostoli, tunc est verum; si autem Ro- mana ecclesia^ supponit ibi pro papa cum cardinalibus, tunc non est eadem ecclesia" Romana, que katholica, apostolica, sicut nulla parcialis ecclesia est universalis ecclesia sancta apostolica. Vellem, quod mihi dicerent doctores, pro quo capitur ibi Romana ecclesia, ubi 24 q 1* ca- pitulo: Нес est fides," dicitur sub auctoritate Jeronymi: ,Sancta Ro- mana ecclesia, que semper inmaculata permansit, domino providente et beato Petro apostolo opem ferente in futuro manebit sine ulla heretico- rum insultacione*. Non enim ibi capi potest pro papa *et cardinalibus, quia illi sunt plus viciis maculati quam alii, sicud testabantur Stanislaus et Palecz"; et pape fuerunt heretici multi et valde lubrici, et mulier presedit in capite. Quomodo ergo Romana ecclesia, scilicet cardinales cum papa, sine macula semper permansit?

O si essent contenti Antichristi discipuli, quod sancta Romana ec- clesia sunt omnes fideles sancti christiani militantes in fide Christi, quam Petrus episcopus Romanus, sed principalior Christus episcopus docuit; etsi Roma per possibile cum papa et cum cardinalibus subverteretur ut Sodoma, adhue maneret illa ecclesia sancta.

^ ecclesie U.

? 2, Cor. 6, 15. " Míněn asi Páleč; srvn. Contra Stanisl. Op 1, f. 177. " Mi- nen asi Stanislav; sron. jeho spis Alma et venerabilis (vyd. Loserth, AÓG. LXXV, str. 370 (84). c 14 C 24 q 1 (Friedberg I, 970) " Patrně ze zkušeností po svém - vratu z Bolognského zajeti. "* Srvn. svrchu pozn. 9.

nu


Download XMLDownload textManuscript line viewFacsimile