EN | ES |

798

798


Javascript seems to be turned off, or there was a communication error. Turn on Javascript for more display options.

index   < Page >

360

et in necessitatibus ecclesie sancte alteris magis prompte magis expedite et magis fortiter poterunt (sicut antea et nunc fuere suntque illius inten- cionis consurgere) suffragari et repugnare.

Hec sunt vota, hec sunt deprecamina et ra- ciones eorum, quibus in exaudiendis Vestram San- ctitatem advocare missi sumus, beatissime pater. Cede itaque desideriis tuorum subiectorum et ad- mitte postulaciones eorundem, ut et medelam de- fectibus et consolacionem necessitatibus adhibeas. Et nimirum tale opus sic adeo preclarum, sic illustre et sic diuinum non modo presens etas, sed et futura susceptabit cum gratitudine, digni- ficabit cum amplitudine ac perhennibus preconiis concelebrabit, eritque nomen Vestre Sanctitatis cum ipsa re digne amabile, gloriose memorabile et usque ad sidera commendabile. Quod Vestre Sanetitati, pater beatissime, atque huic toti apo- stolice sedi largire dignetur misericors Dominus per secula benedictus. Amen.

III. Odpověď papežova konečná. (Viz str. 348—853.)

Responsio domini nostri beatissimi Pit pape

secundi ad, orationem magistri Wenceslas Co-

randa énter ceteros oratores regia Bohemie super

compactatis concilii Basiliensis et communione sub ufraque specie.

Superioribus diebus .cum audiuissemus vos, oratores carissimi filii nostri regis Bohemie illustris, quamvis aliqua ex tempore diximus, responsionem tamen solidam et efficacem cum fratrum consilio faciendam in aliud tempus reseruauimus, quam in presenciarum a nobis recipietis. Hortamur, ut omnia cum caritate recipiatis, quia tamquam pater in caritate non ficta loquemur.

Duo exposuistis in hoc ipso auditorio. Nam et obedienciam nomine regio prestitistis nobis et apostoliee sedi, et usum communionis eucaristie sub utraque specie regno Bohemie et marchio- natui Moravie concedi petivistis. Circa primum di- cimus multa nobis exposita esse in laudem regis et per oratorem imperatoris et per dilectum filium Procopium equitem, qui unus est ex vobis; nam is multis verbis seorsum vobis sincerum regis animum et optimum eius propositum ad bene me- rendum de sancta sede apostolica commendauit. Laudamus regem, qui portem domini videtur in- quirere, per quam iusti intrant et sine qua non patet iter in celum. Qui non intrat per ostium,

D. XIV. Poselství krále Jiřího do Říma k papeži v. 1462.

fur est et latro. Ostium autem in ouile est ipsa sedes apostolica, cui sunt tradite claues regni co- lorum. Sapit igitur regis sublimitas, que verum ostium querit et vera pascua et verum pastorem, et nos licet inmeritos tamquam Ihesu Christi vi- carium sua honorat obediencia et prime sedi ca- put submittit. Verum, quia regnum Bohemie olim sub Romane ecclesie et antecessorum nostrorum obediencia integra fuit et ritum eundem tenuit circa diuina sacramenta, oet postea magna pars regni et marchionatus ab obediencia recessit et ritum novum inuenit, quem ignorauerunt patres eorum, et multi excessus intercesserunt, qui ad- huc non in parua parte durant: non potest dici sufficiens regis obediencia, nisi nouitates tol- lantur et omnia reducantur 2d pristinam viuendi normam.*) Quod si vult rex sue obediencie et suo debito satisfacere, ut omnia tollat de regno suo, que sunt innouata contra mandata nostrorum pre- decessorum et contra ritum universalis ccclesie, necesse est, et ita nos sibi precipimus in virtuto obediencie nobis prestite. Quod si fecerit, dicemus regem ipsum veram et sufficientem obedienciam prestitisse, eumque condignis honoribus et favo- ribus prosequemur. Alioquin cum regum proprium Sit ecclesiam tueri et Romanis pontificibus reue- renter assistere et eorum parere mandatis, non satis esset verbo ac scriptis obedienciam presti- tisse, non sequentibus operibus. Ilec ad obedien- ciam regis.

Ad peticionem vero communionis utriusque speciei sive compactatorum concessionem, con- sideramus uerba proponentis, qui communionem ipsam eciam quoad laicos ueritatem quodam modo diuinitus reuelatam visus est appellare, approbando eam per praxim ecclesie primitiue, per auctori- tatem sacre scripture, per testimonia sanctorum doctorum et per concessionem sive per compa- ctata concili Basiliensis. Circa hoc non est ne- cesse inmorari multum. Nam satis hic articulus in consilio Basiliensi discussus est, et tandem fuit diffinitum non esse communionem sub utra- que specie quoad laicos et non conficientes de precepto. Denique magna synodus Constanciensis prius diffnierat, quia non licet a consuetudine ecclesie, que regitur a spiritu sancto, recedere.

*) Povsimnutí zasluhuje věcný rozdíl mezi tímto textem latinským a překladem českým tištěným výše str. 348—349:; výtka, kterou papež v la- tinském textě činí králi Jiřímu za příčinou hu- sitských novot vůbec, proměněna jest v českém textě ve výtku činěnou toliko za příčinou sekty táborské. Red.


Download XMLDownload textManuscript line viewFacsimile