69
69
View options
Show:
Javascript seems to be turned off, or there was a communication error. Turn on Javascript for more display options.
253
obedientiarius pro se tenebit, in hoc conuertendo quod panis pistetur, et
omnia sicut expressum est superius ministrentur. Et si canonicos nostros
omnes quandoque presentes contigerit, nichilominus tamen vicariis ministris,
magistro scolarum; organiste seu cantori predictis, prebendam eis asscri-
ptam et statutam tenebitur ministrare. Vt autem hec omnia laudabiliter et
vüliter ordinata perpetuum irreuocabiliter sortiantur effectum, et futuris per-
maneant temporibus inconuulsa ac a nostris successoribus, et a capitulo
nostro inuiolabiliter obseruentur, presentem paginam inde confectam nostri
et capituli nostri sigillorum fecimus munimine roborari. Actum Olomuz III.
Nonas lanuarii. Anno domini M. CC. LVIII. Presentibus Herbordo decano.
Nicolao preposito. Bartholomeo archidiacono Olomucensi. Gregorio Custode.
Simone. Willelmo. Iacobo. Magistro Iohanne Prerouensi archidiacono. Alexio.
Arnoldo. Heydolfo Opauiensi archidiacono. Ottone. Magistro Stephano
Romano. Marquardo. Conrado. Woytek Bartholomeo iuuene. Woyzlao.
Petro. Iohanne. Canonicis nostris Olomucensibus.
Ex originali in archivo Capituli Olomucensis, — Apographum in
codice. Olomuc. membr. I. fol. 23.
CCLXIII.
Alexander papa IV. decano Wysehradensi mandat, ut alienata bona hospi-
lalis Hierosolymilani Pragae revocare procuret. Di. Anagniae, XII. Kal.
F'ebruarii, 1258.
Alexander episcopus seruus seruorum dei. Dilecto filio . . decano
ecclesie Wissegradensis Pragensis diocesis Salutem et apostolicam bene-
dictionem. Dilectorum filiorum . . prioris et fratrum Aospilalis Terosolimi-
lani in Praga precibus inclinati presentium tibi auctoritate mandamus.
quatinus ea que de bonis ipsius hospitalis alienata inueneris illicite uel
distracta ad ius et proprietatem eiusdem hospitalis legitime reuocare pro-
cures. Contradictores per censuram ecclesiasticam appellatione postposita
conpescendo. Testes autem qui fuerint nominati si se gratia odio uel
timore subtraxerint censura simili appellatione cessante compellas ueritati
testimonium perhibere. Datum Anagnie XII. Kalendas Februarii. Ponti-
ficatus nostri anno quinto.
Ex originali in archivo M. Prioratus Melitensium Pragae,
Download XML • Download text
• Manuscript line view • Facsimile