EN | ES |

Facsimile view

69


< Page >

253

obedientiarius pro se tenebit, in hoc conuertendo quod panis pistetur, et omnia sicut expressum est superius ministrentur. Et si canonicos nostros omnes quandoque presentes contigerit, nichilominus tamen vicariis ministris, magistro scolarum; organiste seu cantori predictis, prebendam eis asscri- ptam et statutam tenebitur ministrare. Vt autem hec omnia laudabiliter et vüliter ordinata perpetuum irreuocabiliter sortiantur effectum, et futuris per- maneant temporibus inconuulsa ac a nostris successoribus, et a capitulo nostro inuiolabiliter obseruentur, presentem paginam inde confectam nostri et capituli nostri sigillorum fecimus munimine roborari. Actum Olomuz III. Nonas lanuarii. Anno domini M. CC. LVIII. Presentibus Herbordo decano. Nicolao preposito. Bartholomeo archidiacono Olomucensi. Gregorio Custode. Simone. Willelmo. Iacobo. Magistro Iohanne Prerouensi archidiacono. Alexio. Arnoldo. Heydolfo Opauiensi archidiacono. Ottone. Magistro Stephano Romano. Marquardo. Conrado. Woytek Bartholomeo iuuene. Woyzlao. Petro. Iohanne. Canonicis nostris Olomucensibus.

Ex originali in archivo Capituli Olomucensis, Apographum in codice. Olomuc. membr. I. fol. 23.

CCLXIII.

Alexander papa IV. decano Wysehradensi mandat, ut alienata bona hospi- lalis Hierosolymilani Pragae revocare procuret. Di. Anagniae, XII. Kal. F'ebruarii, 1258.

Alexander episcopus seruus seruorum dei. Dilecto filio . . decano ecclesie Wissegradensis Pragensis diocesis Salutem et apostolicam bene- dictionem. Dilectorum filiorum . . prioris et fratrum Aospilalis Terosolimi- lani in Praga precibus inclinati presentium tibi auctoritate mandamus. quatinus ea que de bonis ipsius hospitalis alienata inueneris illicite uel distracta ad ius et proprietatem eiusdem hospitalis legitime reuocare pro- cures. Contradictores per censuram ecclesiasticam appellatione postposita conpescendo. Testes autem qui fuerint nominati si se gratia odio uel timore subtraxerint censura simili appellatione cessante compellas ueritati testimonium perhibere. Datum Anagnie XII. Kalendas Februarii. Ponti- ficatus nostri anno quinto.

Ex originali in archivo M. Prioratus Melitensium Pragae,



Text viewManuscript line view