EN | ES |

69

69


Javascript seems to be turned off, or there was a communication error. Turn on Javascript for more display options.

index   < Page >

223

contraire. Si guis autem hoc attemptare presumpserit, indignacionem omni- potentis dei et beatorum Petri et Pauli apostolorum eius se nouerit incur- surum. Datum Anagnie VIIII. Kalendas Nouembris. pontificatus nostri anno secundo.

Ex originali in archivo monasterii Rayhradensis.

CCXXXIX.

Conventio episcopi Olomucensis et monasterii Lilomyslensis de metis ad Switaviam, de decimis, judicio et alis in nova Swilavia. Act. VIII. Idus Novembris, 1256.

Bruno dei gracia Olomucensis episcopus omnibus hanc paginam inspecturis eternam in domino salutem. Cum rerum gestarum certissima representacio sit scriptura, que de uerborum serie redactorum in eam nichil minuit aut inmutat, recognoscimus, et tenore presencium protestamur ac earundem exhibicione cupimus ad singulorum noticiam peruenire, quod nos cum abbate et conuentu suo de /víomis| ordinis premonstratensis Pragensis dyocesis super melis silue inler. claustrum eorum el oppidum nostrum xvilauiam concordauimus in hunc modum, videlicet quod eadem silua usque ad cacumina moncium, qui sunt uersus bohemiam, a quibus aqua decurrit ad terram Morauie, nobis et nostris successoribus ecclesie nostre perpetuo debeat pertinere, et quod abbas et conuentus ecclesie lutomislensis tam in censu quam in decimis, jvdicio, pascuis, pratis, piscacionibus, aquis, molendinis, venacionibus, allodiis et ceteris omnibus, que ex utraque parte aque tam de illa, de qua nobis questio mota fuit, quam,de alia, de qua nulla mouebatur questio, et per totum illum circuitum et districtum nobis prouenient et soluentur, decimam percipient, quam in dotem damus et assi- gnamus ecclesie siue parrochie, que nunc est in eodem oppido nostro, in qua et in omnibus aliis, que processu temporis in eodem districtu fundate ac edificate fuerint, prefatis abbati et conuentui et eorum nomine claustro in lutomisl jvs patronatus et temporalia conferimus de consensu nosíri capituli perpetuo possidenda, nobis et nostris successoribus tantum in eis spiritua- libus reseruatis. Item habebunt nomine eiusdem ecclesie decimam septimanam


Download XMLDownload textManuscript line viewFacsimile