EN | ES |

Facsimile Lines

69


< Page >

[1]
223

[2]
contraire. Si guis autem hoc attemptare presumpserit, indignacionem omni-
[3]
potentis dei et beatorum Petri et Pauli apostolorum eius se nouerit incur-
[4]
surum. Datum Anagnie VIIII. Kalendas Nouembris. pontificatus nostri
[5]
anno secundo.

[6]
Ex originali in archivo monasterii Rayhradensis.

[7]
CCXXXIX.

[8]
Conventio episcopi Olomucensis et monasterii Lilomyslensis de metis ad
[9]
Switaviam, de decimis, judicio et alis in nova Swilavia. Act. VIII. Idus
[10]
Novembris, 1256.

[11]
Bruno dei gracia Olomucensis episcopus omnibus hanc paginam
[12]
inspecturis eternam in domino salutem. Cum rerum gestarum certissima
[13]
representacio sit scriptura, que de uerborum serie redactorum in eam
[14]
nichil minuit aut inmutat, recognoscimus, et tenore presencium protestamur
[15]
ac earundem exhibicione cupimus ad singulorum noticiam peruenire, quod
[16]
nos cum abbate et conuentu suo de /víomis| ordinis premonstratensis
[17]
Pragensis dyocesis super melis silue inler. claustrum eorum el oppidum
[18]
nostrum xvilauiam concordauimus in hunc modum, videlicet quod eadem silua
[19]
usque ad cacumina moncium, qui sunt uersus bohemiam, a quibus aqua
[20]
decurrit ad terram Morauie, nobis et nostris successoribus ecclesie nostre
[21]
perpetuo debeat pertinere, et quod abbas et conuentus ecclesie lutomislensis
[22]
tam in censu quam in decimis, jvdicio, pascuis, pratis, piscacionibus, aquis,
[23]
molendinis, venacionibus, allodiis et ceteris omnibus, que ex utraque parte
[24]
aque tam de illa, de qua nobis questio mota fuit, quam,de alia, de qua
[25]
nulla mouebatur questio, et per totum illum circuitum et districtum nobis
[26]
prouenient et soluentur, decimam percipient, quam in dotem damus et assi-
[27]
gnamus ecclesie siue parrochie, que nunc est in eodem oppido nostro, in
[28]
qua et in omnibus aliis, que processu temporis in eodem districtu fundate
[29]
ac edificate fuerint, prefatis abbati et conuentui et eorum nomine claustro in
[30]
lutomisl jvs patronatus et temporalia conferimus de consensu nosíri capituli
[31]
perpetuo possidenda, nobis et nostris successoribus tantum in eis spiritua-
[32]
libus reseruatis. Item habebunt nomine eiusdem ecclesie decimam septimanam


Text viewFacsimile