69
69
View options
Show:
Javascript seems to be turned off, or there was a communication error. Turn on Javascript for more display options.
210
commodis ac vtilitatibus tuis debeamus intendere, tuisque iustis desideriis
facilem prebere consensum. Proinde sicut a nobis petisti quod pro uilla
Sconowe in Polonia siła quam a Duce de Opul pro dampnis et iniuriis
illatis nobis in quadam compositionis forma et a partibus obseruata, in
perpetuum iure proprii adepti sumus, quam tibi seruiciorum tuoruw, tueque
fidelitatis obtentu, contra predictum Ducem constanter et uiriliter assistendo
nobis, iure feudali contulimus, et conferre poteramus, quia nondum adhuc
ecclesie nostre per nos collata fuerat, et pro aliis bonis quinquaginta
uidelicet mansis, quos iure locationis uillarum Leuendal et Renuerdestorp
possedisti; et pro duodecim mansis quos tibi de bonis ecclesie nostre de
gratia contulimus speciali; curaremus conferre tibi ducentos et decem
mansos in districłu Zlawizin iure feudali perpetuo possidendos. Nos
petitioni tue prompto annuentes animo et benigno, nostrum et nostre
ecclesie profectum sentientes nichilominus in hac parte; habito eciam et
requisito Canonicorum nostrorum consilio, de bona ipsorum uoluntate, ple-
noque fauore ac vnanimi consensu; post liberam resignationem predictorum
bonorum que prius possederas, damus et conferimus tibi, tuisque heredibus
in eodem districtu Zlawizin iure feudali ducentos et decem mansos in
quantitate ac mensura mansorum uille Henrikestorp iuxla Hocenpla site,
cum censu, decimis, iudicio, molendinis et omnibus suis attinentiis et pro-
uentibus, perpetuo possidendos; tali adiecta condicione quod de predictis
ducentis et decem mansis post libertatem octo annorum, singulis persoluas
annis, marcam vnam auri, nobis et successoribus nostris et dimidiam; et
capitulo nostro dimidiam; in recognitionem et stabilitatem perpetuam iuris
tui. Et totam illam prouinciam Zlawizin, que iam longo tempore totaliter
deserta fuit, nulloque inhabitata cultore, cum uilla Braziz que sita est
iuxta Hrode, exceptis duabus uillis Belawix et Biscopix per tuam sicut
promisisti locabis industriam et locationis iure preter illos ducentos et decem
mansos, tercius de iudicio denarius sicut consuetum est, et decimus mansus
nichilominus te contingent. Omnes uero residui mansi nobis et succes-
soribus nostris cedent, Homines eciam quos ibidem locaueris octo annorum
spacio libertate gaudebunt; et per totum illum districtum, ad quinquaginta
mansos, et sic per singulos cum vna rota tantum ponetur vnicum molen-
dinum. Hoc eciam condictum et promissum est, si infra predictos libertatis
Download XML • Download text
• Manuscript line view • Facsimile