EN | ES |

Facsimile view

69


< Page >

210

commodis ac vtilitatibus tuis debeamus intendere, tuisque iustis desideriis facilem prebere consensum. Proinde sicut a nobis petisti quod pro uilla Sconowe in Polonia siła quam a Duce de Opul pro dampnis et iniuriis illatis nobis in quadam compositionis forma et a partibus obseruata, in perpetuum iure proprii adepti sumus, quam tibi seruiciorum tuoruw, tueque fidelitatis obtentu, contra predictum Ducem constanter et uiriliter assistendo nobis, iure feudali contulimus, et conferre poteramus, quia nondum adhuc ecclesie nostre per nos collata fuerat, et pro aliis bonis quinquaginta uidelicet mansis, quos iure locationis uillarum Leuendal et Renuerdestorp possedisti; et pro duodecim mansis quos tibi de bonis ecclesie nostre de gratia contulimus speciali; curaremus conferre tibi ducentos et decem mansos in districłu Zlawizin iure feudali perpetuo possidendos. Nos petitioni tue prompto annuentes animo et benigno, nostrum et nostre ecclesie profectum sentientes nichilominus in hac parte; habito eciam et requisito Canonicorum nostrorum consilio, de bona ipsorum uoluntate, ple- noque fauore ac vnanimi consensu; post liberam resignationem predictorum bonorum que prius possederas, damus et conferimus tibi, tuisque heredibus in eodem districtu Zlawizin iure feudali ducentos et decem mansos in quantitate ac mensura mansorum uille Henrikestorp iuxla Hocenpla site, cum censu, decimis, iudicio, molendinis et omnibus suis attinentiis et pro- uentibus, perpetuo possidendos; tali adiecta condicione quod de predictis ducentis et decem mansis post libertatem octo annorum, singulis persoluas annis, marcam vnam auri, nobis et successoribus nostris et dimidiam; et capitulo nostro dimidiam; in recognitionem et stabilitatem perpetuam iuris tui. Et totam illam prouinciam Zlawizin, que iam longo tempore totaliter deserta fuit, nulloque inhabitata cultore, cum uilla Braziz que sita est iuxta Hrode, exceptis duabus uillis Belawix et Biscopix per tuam sicut promisisti locabis industriam et locationis iure preter illos ducentos et decem mansos, tercius de iudicio denarius sicut consuetum est, et decimus mansus nichilominus te contingent. Omnes uero residui mansi nobis et succes- soribus nostris cedent, Homines eciam quos ibidem locaueris octo annorum spacio libertate gaudebunt; et per totum illum districtum, ad quinquaginta mansos, et sic per singulos cum vna rota tantum ponetur vnicum molen- dinum. Hoc eciam condictum et promissum est, si infra predictos libertatis



Text viewManuscript line view