EN | ES |

69

69


Javascript seems to be turned off, or there was a communication error. Turn on Javascript for more display options.

index   < Page >

204

batur. Hinc est guod recognoscimus et tenore presencium protestamur. quod nos priuilegia sanctissime recordationis Ottachari aui nostri quondam Regis Boemie necnon incliti patris nostri Regis Wencezlay. quorum in pace anime requiescant. non cancellata. non abolita. nec in sui parte ali- qua viciata uidimus in hunc modum. (4n nomine sancte et indiuidue trini- lalis. Amen. Ego Wenceslaus . . . XV. Kalendas Februarii. MCCXXXII. Vide Tomi II. n. CCXIV.) Cum igitur hanc sibi nobilitas legem ponat. ut non solum operibus bonis consentire. quin ymmo de sui cordis dulcedine preconceptam graciam speciali debeat amminiculo confouere. predictorum aui serenissimi ac gloriosissimi patris nostri graciam gratam et ratam habentes. ipsam nostre maiestatis charactere duximus roborandam. Ad cuius rei euidenciam certiorem subscriptos testes nominatim fecimus annotari. Quorum hec sunt nomina. Nicolaus prepositus Olomucensis. Bartholomeus archidyaconus Olomucensis. Iohannes archidyaconus prerouiensis. Symon. Arnoldus notarius lllustris ducis austrie canonici Olomucenses. Gaudencius capellanus domini regni (sic) Boemie. Zydezlaus plebanus de Luca. Parduz camerarius Olomucensis cum fratre suo Zudemiro. Egidius burchgrauius Olomucensis. Wocco de Rosenberch. Zdezlaus dapifer morauie. Wichardus Burchgrauius Wranowensis. Iancho burgrauius de gradech. Hartlekus frater suus. Smilo cum fratre suo cunone. Smilo burchgrauius Wetoensis. Andreas cum fratre suo dywis. Benessius cum fratre suo milota. Bohusso cum fratre suo Biznata. Drahozłaus. vnca 'Thassouienses. Stephanus de medlow. Iohannes de Wisnow cum fratre suo Prawchone. et alii quam plures. Datum in Olomuc. anno incarnationis dominice M. CC. LVI. XVII. Kalendas Februarii per manus Wilhelmi curie nostre notarii.

Ex originali cum sigillo bilaterali integro in archivo ejusdem monasterii.

CCXXVIII.

Idem civitatem Pieroviensem post vastalionem Tartaricam et Ungaricam restaurans cidem jure et liberlate civitatis Olomucensis uli concedit. Actum el dl. Olomucii, V. Kalendas Februarii, 1256.

Premisl, qui et Ottacarus dei gratia Dominus Regni Bohemie, Dux Austrie, e& Marchio Morauie, uniuersis fidelibus suis hanc literam inspecturis


Download XMLDownload textManuscript line viewFacsimile