Facsimile view
69
204
batur. Hinc est guod recognoscimus et tenore presencium protestamur.
quod nos priuilegia sanctissime recordationis Ottachari aui nostri quondam
Regis Boemie necnon incliti patris nostri Regis Wencezlay. quorum in
pace anime requiescant. non cancellata. non abolita. nec in sui parte ali-
qua viciata uidimus in hunc modum. (4n nomine sancte et indiuidue trini-
lalis. Amen. Ego Wenceslaus . . . XV. Kalendas Februarii. MCCXXXII.
Vide Tomi II. n. CCXIV.) Cum igitur hanc sibi nobilitas legem ponat.
ut non solum operibus bonis consentire. quin ymmo de sui cordis dulcedine
preconceptam graciam speciali debeat amminiculo confouere. predictorum
aui serenissimi ac gloriosissimi patris nostri graciam gratam et ratam
habentes. ipsam nostre maiestatis charactere duximus roborandam. Ad
cuius rei euidenciam certiorem subscriptos testes nominatim fecimus annotari.
Quorum hec sunt nomina. Nicolaus prepositus Olomucensis. Bartholomeus
archidyaconus Olomucensis. Iohannes archidyaconus prerouiensis. Symon.
Arnoldus notarius lllustris ducis austrie canonici Olomucenses. Gaudencius
capellanus domini regni (sic) Boemie. Zydezlaus plebanus de Luca. Parduz
camerarius Olomucensis cum fratre suo Zudemiro. Egidius burchgrauius
Olomucensis. Wocco de Rosenberch. Zdezlaus dapifer morauie. Wichardus
Burchgrauius Wranowensis. Iancho burgrauius de gradech. Hartlekus
frater suus. Smilo cum fratre suo cunone. Smilo burchgrauius Wetoensis.
Andreas cum fratre suo dywis. Benessius cum fratre suo milota. Bohusso
cum fratre suo Biznata. Drahozłaus. vnca 'Thassouienses. Stephanus de
medlow. Iohannes de Wisnow cum fratre suo Prawchone. et alii quam
plures. Datum in Olomuc. anno incarnationis dominice M. CC. LVI. XVII.
Kalendas Februarii per manus Wilhelmi curie nostre notarii.
Ex originali cum sigillo bilaterali integro in archivo ejusdem monasterii.
CCXXVIII.
Idem civitatem Pieroviensem post vastalionem Tartaricam et Ungaricam
restaurans cidem jure et liberlate civitatis Olomucensis uli concedit. Actum
el dl. Olomucii, V. Kalendas Februarii, 1256.
Premisl, qui et Ottacarus dei gratia Dominus Regni Bohemie, Dux
Austrie, e& Marchio Morauie, uniuersis fidelibus suis hanc literam inspecturis