EN | ES |

69

69


Javascript seems to be turned off, or there was a communication error. Turn on Javascript for more display options.

index   < Page >

200

CCXXIII.

Boéek, comes de Berneck et Nida, castellanus Znoymensis testamento suo dotem fundato a se monasterio F'ontis s. Mariae in Zar legat. Acta Znoymae, XVI. Kalendas Januarii, 1255.

Nos Bothscho dei gracia Comes Bernecensis et Castellanus Znoe- mensis. Vniversis Christi fidelibus ad rei memoriam sempiternam. Quoniam actiones hominum quamuis sollempniter celebrate. simul cum tempore pro- cedente defluere consueuerunt. et propter. rerum et temporum incertos euentus finem quandoque uix proprium sortiuntur. Necesse igitur et con-. gruum est ut que ab memoria hominum decidere possunt et facillime anul- lari. scriptis que sunt indicium ueritatis et testibus perhennentur. Noscat igitur tam presens hominum eías quam in christo successura posteritas hos apices inspectura. quod ego Botscho graui infirmitate laborans. uiam vniuerse carnis ingressurus. in remedium mee et parentum meorum ani- marum peccata mea elemosinis redimens. fundacioni mee Monasterio Sancte Marie virginis Sanctique Nicolai in Saarh. tale constitui. testamentum de libera hereditate mea. de beniuolo vxoris mee et liberorum meorum consilio et consensu. legans in primis totam hereditatem meam quam habeo iuxía Ciuitatem oppauiensem. scilicet Milhostowizi et Plesna uillas et medietatem uille Pufsche. cum omni iure et attinentiis quibus ego possedi. ltem in confinio Brvnnensi KoszAerowe et Helhuta cum Parrochia. Decima loco census instituía cum Iudicio eciam et omni iure et attinenciis quibus ego possedi. Item apud Castrum Jarzlawiz. uillam Hfrelawiz. et in ea curiam cum dua- bus culis cum equis bubus vaccis et ouibus et pecoribus vniuersis. et omni iure et attinenciis quibus ego possedi. Addens hiis omnibus totam equariciam meam qvinquaginta et octo equas tam in iuuenibus quam in senibus continentem. absque omni diuisione uel diminutione claustro inte- graliter assignandam. Nemore eciam meo aput Brazía quod de patrimonio me contingit. cidem cenobio assignato ad ecclesiam inibi exstruendam. Vt igitur huius testamenti mei constitutio omnimodis dicti cenobii mee fun- dationis fratribus firma permaneat et illesa. presentem cedulam exinde conscribi et mei et fratrum meorum Zmilonis et Cononis sigillorum feci munimine roborari. constituens eosdem fratres meos loco mei prefate funda-


Download XMLDownload textManuscript line viewFacsimile