Facsimile view
69
200
CCXXIII.
Boéek, comes de Berneck et Nida, castellanus Znoymensis testamento suo
dotem fundato a se monasterio F'ontis s. Mariae in Zar legat. Acta
Znoymae, XVI. Kalendas Januarii, 1255.
Nos Bothscho dei gracia Comes Bernecensis et Castellanus Znoe-
mensis. Vniversis Christi fidelibus ad rei memoriam sempiternam. Quoniam
actiones hominum quamuis sollempniter celebrate. simul cum tempore pro-
cedente defluere consueuerunt. et propter. rerum et temporum incertos
euentus finem quandoque uix proprium sortiuntur. Necesse igitur et con-.
gruum est ut que ab memoria hominum decidere possunt et facillime anul-
lari. scriptis que sunt indicium ueritatis et testibus perhennentur. Noscat
igitur tam presens hominum eías quam in christo successura posteritas
hos apices inspectura. quod ego Botscho graui infirmitate laborans. uiam
vniuerse carnis ingressurus. in remedium mee et parentum meorum ani-
marum peccata mea elemosinis redimens. fundacioni mee Monasterio Sancte
Marie virginis Sanctique Nicolai in Saarh. tale constitui. testamentum de
libera hereditate mea. de beniuolo vxoris mee et liberorum meorum consilio
et consensu. legans in primis totam hereditatem meam quam habeo iuxía
Ciuitatem oppauiensem. scilicet Milhostowizi et Plesna uillas et medietatem
uille Pufsche. cum omni iure et attinentiis quibus ego possedi. ltem in
confinio Brvnnensi KoszAerowe et Helhuta cum Parrochia. Decima loco census
instituía cum Iudicio eciam et omni iure et attinenciis quibus ego possedi.
Item apud Castrum Jarzlawiz. uillam Hfrelawiz. et in ea curiam cum dua-
bus culis cum equis bubus vaccis et ouibus et pecoribus vniuersis. et
omni iure et attinenciis quibus ego possedi. Addens hiis omnibus totam
equariciam meam qvinquaginta et octo equas tam in iuuenibus quam in
senibus continentem. absque omni diuisione uel diminutione claustro inte-
graliter assignandam. Nemore eciam meo aput Brazía quod de patrimonio
me contingit. cidem cenobio assignato ad ecclesiam inibi exstruendam.
Vt igitur huius testamenti mei constitutio omnimodis dicti cenobii mee fun-
dationis fratribus firma permaneat et illesa. presentem cedulam exinde
conscribi et mei et fratrum meorum Zmilonis et Cononis sigillorum feci
munimine roborari. constituens eosdem fratres meos loco mei prefate funda-