69
69
View options
Show:
Javascript seems to be turned off, or there was a communication error. Turn on Javascript for more display options.
199
dapifer noster, filios suos Iohannem, Herbordum et Theodericum motu
proprii arbitrii sui et eorum dedit et obtulit ministeriales ecclesie nostre,
que prius nullos habebat, ut sibi deuotione, obsequio, fideque debita ipsi
et heredes eorum, necnon et tota posteritas iur eministerialium Magdebur-
gensis ecclesie perpetuo sint astricti. Quos prefatus dapifer sicut nobis et
,capitulo nostro permiserat ab ecclesia Molebeke Mindensis diocesis, cuius
ante ministeriales fuerant, plene redemit et absoluit, et manumitti procurauit;
ipsique per patentes literas abbatisse et conventus eusdem loci nostre
Olomucensi ecclesie liberi sunt transmissi. Item conuenimus inter nos et
condiximus, quod si nos uel aliquis successorum nostrorum non pro utilitate
sed pro commodo (amen medietatem uille Godeuristorp (in altero diplomate
Godeuridestorp) que ante castrum Wimensten sita est cum bonis equiua-
lentibus uoluerimus commutare; Herbordus dapifer et heredes sui nostre uel
successorum nostrorum non debent in hoc contraire aliquatenus uoluntati.
Vt autem hec nostra collatio et ordinatio rite et rationabiliter facte firme
et stabiles, semperque maneant inconuulse, ac premissa omnia tam nobis
et successoribus nostris ecclesie nostre et capitulo nostro, quam Herbordo
militi dapifero nostro et heredibus suis inuiolabiliter obseruentur; nullaque
possit super hiis processu temporis, dubietas seu friuole questionis calumpnia
suboriri, presentem paginam ad rei memoriam sempiternam et perpetuam
firmitatem inde conscribi, eamque nostri et capituli nostri dictique Herbordi
dapiferi sigillorum munimine fecimus roborari. Actum Olomuz anno Mil-
lesimo ducentesimo LV. VIII. Idus Nouembris. Presentibus hiis testibus,
Herbordo decano Mjc. preposito. Bartholomeo archidiacono; Marquardo
archidiacono. Alexio seniore. Symone. Gregorio. Dauid. Iohanne archidia-
cono. Jacobo. Willelmo. Alexio iuniore. Heodulfo archidiacono. Arnoldo.
Marquardo. Woytek. Conrado canonicis Olomucensibus; Vlrico. de Alía
fago. Ludewico de Medeuiz. Theodorico Stangone. Helemberto de turri.
Rutghero de Bardeleue; militibus nostris et aliis quam pluribus. Datum
per manum prefati Conradi canonici curie nostre notarii die ac loco
prefatis,
Ex originali in archivo Cremsiriensi duplici. — Apographum in codice
chartaceo Olomuc. I. fol. 20,
Download XML • Download text
• Manuscript line view • Facsimile