EN | ES |

Facsimile view

69


< Page >

199

dapifer noster, filios suos Iohannem, Herbordum et Theodericum motu proprii arbitrii sui et eorum dedit et obtulit ministeriales ecclesie nostre, que prius nullos habebat, ut sibi deuotione, obsequio, fideque debita ipsi et heredes eorum, necnon et tota posteritas iur eministerialium Magdebur- gensis ecclesie perpetuo sint astricti. Quos prefatus dapifer sicut nobis et

,capitulo nostro permiserat ab ecclesia Molebeke Mindensis diocesis, cuius

ante ministeriales fuerant, plene redemit et absoluit, et manumitti procurauit; ipsique per patentes literas abbatisse et conventus eusdem loci nostre Olomucensi ecclesie liberi sunt transmissi. Item conuenimus inter nos et condiximus, quod si nos uel aliquis successorum nostrorum non pro utilitate sed pro commodo (amen medietatem uille Godeuristorp (in altero diplomate Godeuridestorp) que ante castrum Wimensten sita est cum bonis equiua- lentibus uoluerimus commutare; Herbordus dapifer et heredes sui nostre uel successorum nostrorum non debent in hoc contraire aliquatenus uoluntati. Vt autem hec nostra collatio et ordinatio rite et rationabiliter facte firme et stabiles, semperque maneant inconuulse, ac premissa omnia tam nobis et successoribus nostris ecclesie nostre et capitulo nostro, quam Herbordo militi dapifero nostro et heredibus suis inuiolabiliter obseruentur; nullaque possit super hiis processu temporis, dubietas seu friuole questionis calumpnia suboriri, presentem paginam ad rei memoriam sempiternam et perpetuam firmitatem inde conscribi, eamque nostri et capituli nostri dictique Herbordi dapiferi sigillorum munimine fecimus roborari. Actum Olomuz anno Mil- lesimo ducentesimo LV. VIII. Idus Nouembris. Presentibus hiis testibus, Herbordo decano Mjc. preposito. Bartholomeo archidiacono; Marquardo archidiacono. Alexio seniore. Symone. Gregorio. Dauid. Iohanne archidia- cono. Jacobo. Willelmo. Alexio iuniore. Heodulfo archidiacono. Arnoldo. Marquardo. Woytek. Conrado canonicis Olomucensibus; Vlrico. de Alía fago. Ludewico de Medeuiz. Theodorico Stangone. Helemberto de turri. Rutghero de Bardeleue; militibus nostris et aliis quam pluribus. Datum per manum prefati Conradi canonici curie nostre notarii die ac loco prefatis,

Ex originali in archivo Cremsiriensi duplici. Apographum in codice

chartaceo Olomuc. I. fol. 20,



Text viewManuscript line view