EN | ES |

69

69


Javascript seems to be turned off, or there was a communication error. Turn on Javascript for more display options.

index   < Page >

19

se duobus digitis expurgabit. Hec itaque vniuersa prescripta. sicut a nobis ita etiam a nostris heredibus et successoribus volumus intemerata perhen- niter obseruari. Acta sunt hec anno dominice incarnationis M. CC. XL. III. Mense Ianuario. Indictione secunda. Datum Prage per manum curie nostre

notarii Rembothonis.

Ex originali ejusdem civitatis. Excusum ibidem.

XXXIV.

Wenceslaus, rez Boemiae, Liloviam civitatem a Tartaris destructam alque desolatam restaurat. Dl. Pragae, mense Januario, 1243.

In nomine sancte et indiuidue trinitatis. Nos Wencezlaus dei gratia rex Bohemorum quartus. omnibus presentium tenorem audituris in perpe- iuum ad rei memoriam. Regie maiestatis congruum fore dignoscitur ut ea, que de sue munficentie innata largitate largiflua emanare decreuerit, robur

debitum firmitatis debeant obtinere. Nouerint igitur uniuersi per regnum

nostrum Bohemie et marchionatum Morauie constituti, quod desolationem ciuitatis nostre Lutouie post destruclionem Tartarorum dolentes, eandem ciuitatem de nouo inhabitari decreuimus statuentes ut omnes quicunque ad locandam et construendam nouam ciuitatem consederint ibidem sint ad XV annorum spacium ab omnibus exactionibus exempti et habeant plenariam libertatem, qua transacta soluent censum singulis annis mediam marcam argenti de quolibet laneo. Item concedimus ipsis lignationem ad fabricam ciuitatis in silua nostra adiacente nomine Dubraw. 'Thelonei ibidem habeant sextam septimanam cum exemptione solutionis thelonei in Olomucz, in Vnisow et in Vzow. Ciuitas uero ipsa locabitur secundum ius et libertatem. qua ciues nostri in Olomucz hactenus sunt gauisi, sicut in priuilegio nostro, quod H. ciui Olomucensi et aduocato de Lutouia insuper dedimus, latius ei uberius est expressum. autem huius nostre munifice concessionis pagina rata sit et inconuulsa et robur perpetue firmitatis obtineat, presens priuilegium ipsis inhabitatoribus duximus exhibendum sigillorum nostrorum appensione roboratum. Acta sunt hec anno dominice incarnationis 3%


Download XMLDownload textManuscript line viewFacsimile