Facsimile view
69
19
se duobus digitis expurgabit. Hec itaque vniuersa prescripta. sicut a nobis
ita etiam a nostris heredibus et successoribus volumus intemerata perhen-
niter obseruari. Acta sunt hec anno dominice incarnationis M. CC. XL. III.
Mense Ianuario. Indictione secunda. Datum Prage per manum curie nostre
notarii Rembothonis.
Ex originali ejusdem civitatis. — Excusum ibidem.
XXXIV.
Wenceslaus, rez Boemiae, Liloviam civitatem a Tartaris destructam alque
desolatam restaurat. Dl. Pragae, mense Januario, 1243.
In nomine sancte et indiuidue trinitatis. Nos Wencezlaus dei gratia
rex Bohemorum quartus. omnibus presentium tenorem audituris in perpe-
iuum ad rei memoriam. Regie maiestatis congruum fore dignoscitur ut ea,
que de sue munficentie innata largitate largiflua emanare decreuerit, robur
debitum firmitatis debeant obtinere. Nouerint igitur uniuersi per regnum
nostrum Bohemie et marchionatum Morauie constituti, quod desolationem
ciuitatis nostre Lutouie post destruclionem Tartarorum dolentes, eandem
ciuitatem de nouo inhabitari decreuimus statuentes ut omnes quicunque ad
locandam et construendam nouam ciuitatem consederint ibidem sint ad XV
annorum spacium ab omnibus exactionibus exempti et habeant plenariam
libertatem, qua transacta soluent censum singulis annis mediam marcam
argenti de quolibet laneo. Item concedimus ipsis lignationem ad fabricam
ciuitatis in silua nostra adiacente nomine Dubraw. 'Thelonei ibidem habeant
sextam septimanam cum exemptione solutionis thelonei in Olomucz, in Vnisow
et in Vzow. Ciuitas uero ipsa locabitur secundum ius et libertatem. qua
ciues nostri in Olomucz hactenus sunt gauisi, sicut in priuilegio nostro,
quod H. ciui Olomucensi et aduocato de Lutouia insuper dedimus, latius
ei uberius est expressum. Ví autem huius nostre munifice concessionis
pagina rata sit et inconuulsa et robur perpetue firmitatis obtineat, presens
priuilegium ipsis inhabitatoribus duximus exhibendum sigillorum nostrorum
appensione roboratum. Acta sunt hec anno dominice incarnationis
3%