EN | ES |

69

69


Javascript seems to be turned off, or there was a communication error. Turn on Javascript for more display options.

index   < Page >

164

Qua de re omnia bona, villas, possessiones, ecclesias, fora, thelonia, syluas, prata, pascua, domos, molendina, aquas, piscationes, oblationes, decimas, predia rustica vel urbana, immobilia vel mobilia, siue se mouentia a nobis, vel a matre nostra magnifice memorie regina Constantia, et dicía germana nostra Agnete, aut fratre nostro Premyzel, marchione morauie, et cha- rissimo nato nostro Premyxel duce Austrie, et Styrie, et marchione Mo- rauie, vel a quocunque fideli regni nostri eidem collata fuerint hospitali, tenore presentium in perpetuum confirmamus. Bona autem hec sunt: ecclesia sancti Petri in uico "eutonicorum cum agris, areis, molendinis et aliis pertinentiis suis. Lupotyn cum villulis, scilicet Humenecz, Hnidoshicz, agris, vineis, pratis, syluis, et omnibus pertinentiis suis, Boroticz, Drahe- shicz, Supenovicz, cum syluis, agris, theloneis, et omnibus pertinentiis suis, que mater nostra Constantia regina magistro et fratribus hospitalis de nostro consensu et libera voluntate ad refectionem contulit infirmorum. Daulicz cum suis pertinentiis. Dobrzichouicz cum agris, syluis, aquis, pascuis, vi- neis et aliis pertinentiis suis, ecclesiam in Wirbna cum omnibus iuribus, decimis, et aliis pertinentiis suis, ecclesiam in Cubito, cum omnibus iuribus, villis, decimis, et aliis pertinentiis suis. Cralup quoque villam, que iacet super Wltawam, quam olim Champnosius ciuis Pragensis minus iuste occu- pauerat, quando fuit subcamerarius matris nostre regine Constantie, cum nec a nobis nec ab aliquo progenitorum nostrorum unquam sibi data fuerit, vel alicui de suis, predicto conferimus hospitali absque aliqua contradictione perpetuis temporibus iure proprio possidendam, item villam forensem Hum- poldts cum thelonio, syluis, agris, cultis et incultis, et eliis pertinentiis suis. Ecclesiam etiam sancti Ypolili cilra Znoymam, et ecclesiam in Kotikelic in Morauia cum villis, agris, vineis, syluis, molendinis, decimis, et aliis attinentiis suis a nobis collatas de consensu diocesani Brunonis confirma- mus eisdem fratribus hospitalis. Insuper Zirnobnich, quod iacet in pro- uincia Schacensi cum villis Blatna, Thize, Hrobozana, Balkoua, Hozdrazek, que nobis moriente Choyata sine prole obuenerant sorori nostre Agneti ad edificationem claustri contulimus, que ea predicto hospitali de nostro libero consensu vendidit, cum syluis, agris, et aliis pertinentiis suis in perpetuum libere possidenda. Villam etiam Walov, que a Praga ad mil- liare distat, quam Kunradus cognomine loculator de nosiro consensu eis


Download XMLDownload textManuscript line viewFacsimile