EN | ES |

Facsimile Lines

69


< Page >

[1]
164

[2]

[3]

[4]
Qua de re omnia bona, villas, possessiones, ecclesias, fora, thelonia, syluas,
[5]
prata, pascua, domos, molendina, aquas, piscationes, oblationes, decimas,
[6]
predia rustica vel urbana, immobilia vel mobilia, siue se mouentia a nobis,
[7]
vel a matre nostra magnifice memorie regina Constantia, et dicía germana
[8]
nostra Agnete, aut fratre nostro Premyzel, marchione morauie, et cha-
[9]
rissimo nato nostro Premyxel duce Austrie, et Styrie, et marchione Mo-
[10]
rauie, vel a quocunque fideli regni nostri eidem collata fuerint hospitali,
[11]
tenore presentium in perpetuum confirmamus. Bona autem hec sunt: ecclesia
[12]
sancti Petri in uico "eutonicorum cum agris, areis, molendinis et aliis
[13]
pertinentiis suis. Lupotyn cum villulis, scilicet Humenecz, Hnidoshicz,
[14]
agris, vineis, pratis, syluis, et omnibus pertinentiis suis, Boroticz, Drahe-
[15]
shicz, Supenovicz, cum syluis, agris, theloneis, et omnibus pertinentiis suis,
[16]
que mater nostra Constantia regina magistro et fratribus hospitalis de nostro
[17]
consensu et libera voluntate ad refectionem contulit infirmorum. Daulicz
[18]
cum suis pertinentiis. Dobrzichouicz cum agris, syluis, aquis, pascuis, vi-
[19]
neis et aliis pertinentiis suis, ecclesiam in Wirbna cum omnibus iuribus,
[20]
decimis, et aliis pertinentiis suis, ecclesiam in Cubito, cum omnibus iuribus,
[21]
villis, decimis, et aliis pertinentiis suis. Cralup quoque villam, que iacet
[22]
super Wltawam, quam olim Champnosius ciuis Pragensis minus iuste occu-
[23]
pauerat, quando fuit subcamerarius matris nostre regine Constantie, cum
[24]
nec a nobis nec ab aliquo progenitorum nostrorum unquam sibi data fuerit,
[25]
vel alicui de suis, predicto conferimus hospitali absque aliqua contradictione
[26]
perpetuis temporibus iure proprio possidendam, item villam forensem Hum-
[27]
poldts cum thelonio, syluis, agris, cultis et incultis, et eliis pertinentiis suis.
[28]
Ecclesiam etiam sancti Ypolili cilra Znoymam, et ecclesiam in Kotikelic
[29]
in Morauia cum villis, agris, vineis, syluis, molendinis, decimis, et aliis
[30]
attinentiis suis a nobis collatas de consensu diocesani Brunonis confirma-
[31]
mus eisdem fratribus hospitalis. Insuper Zirnobnich, quod iacet in pro-
[32]
uincia Schacensi cum villis Blatna, Thize, Hrobozana, Balkoua, Hozdrazek,
[33]
que nobis moriente Choyata sine prole obuenerant sorori nostre Agneti
[34]
ad edificationem claustri contulimus, que ea predicto hospitali de nostro
[35]
libero consensu vendidit, cum syluis, agris, et aliis pertinentiis suis in
[36]
perpetuum libere possidenda. Villam etiam Walov, que a Praga ad mil-
[37]
liare distat, quam Kunradus cognomine loculator de nosiro consensu eis


Text viewFacsimile