EN | ES |

69

69


Javascript seems to be turned off, or there was a communication error. Turn on Javascript for more display options.

index   < Page >

154

natus ecclesie prenotate ad prefatos laycos a progenitoribus suis iure hereditario translatum fuerit et guod in eius possessione tempora longa fuerint pacifice et quiete. Dictus vero prepositus requisitus ut ius suum et conuentus sui per instrumenta que habere dicebat ostenderet et pro- baret respondit quod illorum ibi copiam non haberet. Vnde cum in pro- batione deficeret pars aduersa magis ac magis instanter petiit ut. ad deci- sionem cause procedere curaremus. Attendentes autem quod in habundanti iusticia uirtus est maxima eidem preposito de exuberanti gracia terminum alium. usque in vigiliam beati Andree suisque aduersariis assignauimus peremptorium in quo uellemus in causa finaliter procedere memorata. ad quem sepedictus prepositus non uenit nec procuratorem sed simplicem nuncium misi. Quare cum sicut simplicem nuntium miserat. procuratorem poterat sic misisse cum eciam ex confessione ipsius prepositi nobis con- stiterit. quod pastor de cuius morte eadem tunc uacabat ecclesia dictorum laycorum nomine et ad presentationem ipsorum eam adeptus fuerat pre- nominatum thomam et fratrem suum in possessionem iuris patronatus ecclesie in droscowitz decernimus conservare presentato eorum ad eandem eccle- siam investiture donum et amministrationem spiritualium conferentes pre- positi et conuentus sui super petitorio nichilominus iure saluo quos prepo- situm scilicet et conuentum thome et fratri suo in sex talentis denariorum que suo declarauerant iuramento condempnauimus in expensis. In huius conseruationis et processus et condempnationis expensarum testimonium presentes dari iussimus litteras sigilli nostri munimine roboratas. Datum anno domini M. CC. LII Kalendis Decembris pontificatus nostri anno sexto.

Ex originali in archivo monasterii Oslow anensis,

CLXXXIII.

Hugo, cardinalis legałus, monasterio fratrum Praedicalorum Olomuciż indulgentias elargitur. Dt. Pragae, XIX. Kalendas Januarii, 1252.

Frater Hugo miseratione diuina tituli sancte Sabine Presbyter Car- dinalis Apostolice sedis Legatus. Dilectis in Christo Priori el fratribus


Download XMLDownload textManuscript line viewFacsimile