Facsimile view
69
154
natus ecclesie prenotate ad prefatos laycos a progenitoribus suis iure
hereditario translatum fuerit et guod in eius possessione tempora longa
fuerint pacifice et quiete. Dictus vero prepositus requisitus ut ius suum
et conuentus sui per instrumenta que habere dicebat ostenderet et pro-
baret respondit quod illorum ibi copiam non haberet. Vnde cum in pro-
batione deficeret pars aduersa magis ac magis instanter petiit ut. ad deci-
sionem cause procedere curaremus. Attendentes autem quod in habundanti
iusticia uirtus est maxima eidem preposito de exuberanti gracia terminum
alium. usque in vigiliam beati Andree suisque aduersariis assignauimus
peremptorium in quo uellemus in causa finaliter procedere memorata. ad
quem sepedictus prepositus non uenit nec procuratorem sed simplicem
nuncium misi. Quare cum sicut simplicem nuntium miserat. procuratorem
poterat sic misisse cum eciam ex confessione ipsius prepositi nobis con-
stiterit. quod pastor de cuius morte eadem tunc uacabat ecclesia dictorum
laycorum nomine et ad presentationem ipsorum eam adeptus fuerat pre-
nominatum thomam et fratrem suum in possessionem iuris patronatus ecclesie
in droscowitz decernimus conservare presentato eorum ad eandem eccle-
siam investiture donum et amministrationem spiritualium conferentes pre-
positi et conuentus sui super petitorio nichilominus iure saluo quos prepo-
situm scilicet et conuentum thome et fratri suo in sex talentis denariorum
que suo declarauerant iuramento condempnauimus in expensis. In huius
conseruationis et processus et condempnationis expensarum testimonium
presentes dari iussimus litteras sigilli nostri munimine roboratas. Datum anno
domini M. CC. LII Kalendis Decembris pontificatus nostri anno sexto.
Ex originali in archivo monasterii Oslow anensis,
CLXXXIII.
Hugo, cardinalis legałus, monasterio fratrum Praedicalorum Olomuciż
indulgentias elargitur. Dt. Pragae, XIX. Kalendas Januarii,
1252.
Frater Hugo miseratione diuina tituli sancte Sabine Presbyter Car-
dinalis Apostolice sedis Legatus. Dilectis in Christo Priori el fratribus