69
69
View options
Show:
Javascript seems to be turned off, or there was a communication error. Turn on Javascript for more display options.
151
Olomucensis diocesis. salutem et apostolicam benedictionem. Iustis peten-
tium desideriis dignum est nos facilem prebere consensum, et uota que
a rationis tramite non discordant, effectu prosequente complere. Eapropter
dilecti in domino filii uestris iustis postulationibus grato concurrentes assensu,
personas uestras et locum in quo diuino estis obsequio mancipati, cum
omnibus bonis que impresentiarum rationabiliter possidetis aut in futurum
iustis modis prestante domino poteritis adipisci, sub beati Petri et nostra
protectione suscipimus. Specialiter autem domos, terras, possessiones,
prata, pascua, silvas et alia bona uestra sicut ea omnia iuste ac pacifice
possidetis, uobis et per uos monasterio vestro auctoritate apostolica con-
firmamus, et presentis scripti patrocinio communimus. Nulli ergo omnino
hominum liceat hanc paginam nostre protectionis et confirmationis infrin-
gere, uel ei ausu temerario contraire. Siquis autem hoc attemptare pre-
sumpserit, indignationem omnipotentis dei et beatorum Petri et Pauli
apostolorum eius se nouerit incursurum. ' Datum Asisii VII Idus Iunii
Pontificatus nostri anno decimo.
Ex originali in archivo Nicolsburgensi.
CLXXX.
Margaretha, ducissa Austriae el marchionissa Moraviae, spolialae per
Bavaros ecclesiae Ardacensi sua. jura conservari praecipit. Dt. in. Chrems,
16. Junii, 1252.
Nos Margaretha dei gratia Romanorum quondam Regina. Ducissa
Austrie et Stirie ac Marchionissa Morauie omnibus presens scriptum in-
tuentibus imperpetuum. Post infelicem obitum friderici fratris nostri, qui
fuit Dux Austrie et Stirie, ac Dominus Carniole, terra Austria cepit in
pessimo statu esse, quod caruit defensore. Eodem quippe tempore homines
Ducis Bauarie ecclesiam Ardacensem, sacrarium, Clericos et homines
spoliarunt, auferentes de sacrario ornamenta, libros calices et priuilegia,
quibus eadem ecclesia habundabat, propter quod dilectus Capellanus noster
Luipoldus, eiusdem ecclesie prepositus, nobis supplicauit, quatenus iura
et consuetudines, que dicía ecclesia tempore patris et fratris nostri, habuit
Download XML • Download text
• Manuscript line view • Facsimile