EN | ES |

Facsimile view

69


< Page >

151

Olomucensis diocesis. salutem et apostolicam benedictionem. Iustis peten- tium desideriis dignum est nos facilem prebere consensum, et uota que a rationis tramite non discordant, effectu prosequente complere. Eapropter dilecti in domino filii uestris iustis postulationibus grato concurrentes assensu, personas uestras et locum in quo diuino estis obsequio mancipati, cum omnibus bonis que impresentiarum rationabiliter possidetis aut in futurum iustis modis prestante domino poteritis adipisci, sub beati Petri et nostra protectione suscipimus. Specialiter autem domos, terras, possessiones, prata, pascua, silvas et alia bona uestra sicut ea omnia iuste ac pacifice possidetis, uobis et per uos monasterio vestro auctoritate apostolica con- firmamus, et presentis scripti patrocinio communimus. Nulli ergo omnino hominum liceat hanc paginam nostre protectionis et confirmationis infrin- gere, uel ei ausu temerario contraire. Siquis autem hoc attemptare pre- sumpserit, indignationem omnipotentis dei et beatorum Petri et Pauli apostolorum eius se nouerit incursurum. ' Datum Asisii VII Idus Iunii Pontificatus nostri anno decimo.

Ex originali in archivo Nicolsburgensi.

CLXXX.

Margaretha, ducissa Austriae el marchionissa Moraviae, spolialae per Bavaros ecclesiae Ardacensi sua. jura conservari praecipit. Dt. in. Chrems, 16. Junii, 1252.

Nos Margaretha dei gratia Romanorum quondam Regina. Ducissa Austrie et Stirie ac Marchionissa Morauie omnibus presens scriptum in- tuentibus imperpetuum. Post infelicem obitum friderici fratris nostri, qui fuit Dux Austrie et Stirie, ac Dominus Carniole, terra Austria cepit in pessimo statu esse, quod caruit defensore. Eodem quippe tempore homines Ducis Bauarie ecclesiam Ardacensem, sacrarium, Clericos et homines spoliarunt, auferentes de sacrario ornamenta, libros calices et priuilegia, quibus eadem ecclesia habundabat, propter quod dilectus Capellanus noster Luipoldus, eiusdem ecclesie prepositus, nobis supplicauit, quatenus iura et consuetudines, que dicía ecclesia tempore patris et fratris nostri, habuit



Text viewManuscript line view