69
69
View options
Show:
Javascript seems to be turned off, or there was a communication error. Turn on Javascript for more display options.
107
et inducas. Quodsi monitis tuis acquiescere nunquam curauerint, ipsos
omnes eis in hac iniquitate fautores auctoritate nostra, sublato appellationis
impedimento, excommunices et terras eorundem subiicias districtissimo
interdicto, ita quod preter baptismata paruulorum et penitentias morientium
nullum in eis celebretur diuinum officium, aut exhibeatur ecclesiasticum
sacramentum, faciens huiusmodi excommunicationem et interdictum senten-
lias singulis diebus dominicis et festiuis, pulsatis campanis et candelis
accensis, per loca, in quibus expedire videris, solemniter publicari, inuo-
cato ad hoc, si necesse est, auxilio brachii secularis. Eundem uero epi-
Scopum, quia. excommunicatus a dilecto filio fratre Gottifrido de ordine
predicatorum penitentiario nostro ad partes illas destinato a nobis, nostra
exigente iusticia, diuina officia, sicut dicitur, celebrare, immo quantum in
eo est, uerius prophanare presumpserit et contra ipsum regem una cum
eius filio conspirare, eadem auctoritate nostra prefigas ei terminum perem-
ptorium competentem, quo personaliter nostro se conspectui representet
pro meritis recepturus. Cum autem sicut. nostris est auribus intimatum,
nonnulli prepositi, decani, canonici et rectores ac alii canonici ecclesiarum
regni. predicti fouendo. et adherendo supradictis nato regis et baronibus
persecutoribus ecclesie contra eam beneficiis ecclesiasticis reddiderint se
indignos, et dignum sit, ut indeuoti ex indeuotione iacturam et deuoti ex
deuotione commodum assequaníur, uolumus et mandamus, ut prepositos,
decanos et alios antedictos, si tibi eos constiterit tales esse, personatibus
. et dignitatibus ac beneficiis, que ab ecclesiis obtinent, eadem auctoritate
perpetuo priuans, facias ei conferri per illos, ad quos ipsorum collatio
pertinet, si tamen sunt deuoti ecclesie Romane, alioquin tu conferas hac
uice personis idoneis et ecclesie predicte deuotis, contradictores etc.
Datum Lugduni, X. Kalendas Maii. Puontifieatus nostri anno sexto.
E Regesto apographo Innocentii IV. anni VI. epist. 466. in tabulariis
Vaticanis. — Excusum in Baluzii Reg. 1. VII. pag. 489. — in Lu-
nigii cont. Spicil. I. (T. XIX.) 836.
14%
Download XML • Download text
• Manuscript line view • Facsimile