EN | ES |

Facsimile view

69


< Page >

107

et inducas. Quodsi monitis tuis acquiescere nunquam curauerint, ipsos omnes eis in hac iniquitate fautores auctoritate nostra, sublato appellationis impedimento, excommunices et terras eorundem subiicias districtissimo interdicto, ita quod preter baptismata paruulorum et penitentias morientium nullum in eis celebretur diuinum officium, aut exhibeatur ecclesiasticum sacramentum, faciens huiusmodi excommunicationem et interdictum senten- lias singulis diebus dominicis et festiuis, pulsatis campanis et candelis accensis, per loca, in quibus expedire videris, solemniter publicari, inuo- cato ad hoc, si necesse est, auxilio brachii secularis. Eundem uero epi- Scopum, quia. excommunicatus a dilecto filio fratre Gottifrido de ordine predicatorum penitentiario nostro ad partes illas destinato a nobis, nostra exigente iusticia, diuina officia, sicut dicitur, celebrare, immo quantum in eo est, uerius prophanare presumpserit et contra ipsum regem una cum eius filio conspirare, eadem auctoritate nostra prefigas ei terminum perem- ptorium competentem, quo personaliter nostro se conspectui representet pro meritis recepturus. Cum autem sicut. nostris est auribus intimatum, nonnulli prepositi, decani, canonici et rectores ac alii canonici ecclesiarum regni. predicti fouendo. et adherendo supradictis nato regis et baronibus persecutoribus ecclesie contra eam beneficiis ecclesiasticis reddiderint se indignos, et dignum sit, ut indeuoti ex indeuotione iacturam et deuoti ex deuotione commodum assequaníur, uolumus et mandamus, ut prepositos, decanos et alios antedictos, si tibi eos constiterit tales esse, personatibus . et dignitatibus ac beneficiis, que ab ecclesiis obtinent, eadem auctoritate perpetuo priuans, facias ei conferri per illos, ad quos ipsorum collatio pertinet, si tamen sunt deuoti ecclesie Romane, alioquin tu conferas hac uice personis idoneis et ecclesie predicte deuotis, contradictores etc. Datum Lugduni, X. Kalendas Maii. Puontifieatus nostri anno sexto.

E Regesto apographo Innocentii IV. anni VI. epist. 466. in tabulariis

Vaticanis. Excusum in Baluzii Reg. 1. VII. pag. 489. in Lu- nigii cont. Spicil. I. (T. XIX.) 836.

14%



Text viewManuscript line view