EN | ES |

69

69


Javascript seems to be turned off, or there was a communication error. Turn on Javascript for more display options.

index   < Page >

104

CXXXVI.

Innocentius papa IV. injungit episcopo Ratisbonensi, ul Bavariae ducem Friderico imperatori adhaerentem compescal. Dt. Lugduni, VIII. Idus Februarit, 1249.

Innocentius episcopus seruus seruorum dei. Venerabili fratri Al- berto Ratisbonensi episcopo salutem et apostolicam benedictionem. Cum tibi dicamur nostris dedisse literis in mandatis, ut ducem Bauarie, nisi a te monitus infra festum assumptionis beate Marie proximo preteritum rediret ad ecclesiasticam unitatem, gratiis et indulgentiis sibi a felicis recorda- tionis G. papa predecessore nostro concessis auctoritate nostra priuares, licet idem dux post monitionem tuam, quod contra ecclesiam in nullo pre- cesserat proprio iuramento firmauit, ac se promiserit per iuramentum huius- modi processurum nullatenus contra eam, ipse tamen, sicut accepimus, iuramenti religione contempta, prioribus peiora committens et Friderici quondam imperatoris, persecutoris ecclesie in partibus Austrie gerens vicem, ipsi ecclesie ac eam adiuuantibus plurimum aduersatur. Ideoque frater- nitati tue per apostolica scripta in virtute obedientie districte precipiendo mandamus, quatenus, si est ita, eundem ducem auctoritate nostra priuatum esse denuncians gratiis et indulgentiis supradictis, in ipsum et in sua peruersitate adherentes eidem excommunicationis et in terram eius inter- dicti sententias non differas promulgare, eas tamdiu singulis diebus domi- nicis et festiuis, pulsatis campanis et candelis accensis per ciuitatem et diocesim tuam solemniter publices et facias publicari, donec vexatione in- tellectum suo auditui tribuente, ad unitatem ecclesiasticam reuertatur, et conira predictum F.(ridericum) tanquam aduersarium fidei et libertatis ecclesiastice subuersorem recipiens signum crucis, ecclesiis, monasteriis et aliis piis locis ac clericis earundem ciuitatis et diocesis iniuste ablata restituat, et de damnis et iniuriis irrogatis satisfactionem competentem exhibeat, ut tenetur. Ad hoc volumus et tibi auctoritate presentium districte iniungimus, ut contra ipsum ducem tanquam aduersus ecclesie aduersarium manifestum in dictis ciuitate et diocesi verbum crucis predices et facias predicari eam illis, qui crucis assumpto signaculo precesserint contra eum in huiusmodi nequitia persistentem, suorum peccatorum veniam concedendo,


Download XMLDownload textManuscript line viewFacsimile