[1] |
|
---|
[2] |
|
---|
[3] |
Innocentius papa IV. injungit episcopo Ratisbonensi, ul Bavariae ducem
|
---|
[4] |
Friderico imperatori adhaerentem compescal. Dt. Lugduni, VIII. Idus
|
---|
[5] |
|
---|
[6] |
Innocentius episcopus seruus seruorum dei. Venerabili fratri Al-
|
---|
[7] |
berto Ratisbonensi episcopo salutem et apostolicam benedictionem. Cum
|
---|
[8] |
tibi dicamur nostris dedisse literis in mandatis, ut ducem Bauarie, nisi a te
|
---|
[9] |
monitus infra festum assumptionis beate Marie proximo preteritum rediret
|
---|
[10] |
ad ecclesiasticam unitatem, gratiis et indulgentiis sibi a felicis recorda-
|
---|
[11] |
tionis G. papa predecessore nostro concessis auctoritate nostra priuares,
|
---|
[12] |
licet idem dux post monitionem tuam, quod contra ecclesiam in nullo pre-
|
---|
[13] |
cesserat proprio iuramento firmauit, ac se promiserit per iuramentum huius-
|
---|
[14] |
modi processurum nullatenus contra eam, ipse tamen, sicut accepimus,
|
---|
[15] |
iuramenti religione contempta, prioribus peiora committens et Friderici
|
---|
[16] |
quondam imperatoris, persecutoris ecclesie in partibus Austrie gerens vicem,
|
---|
[17] |
ipsi ecclesie ac eam adiuuantibus plurimum aduersatur. Ideoque frater-
|
---|
[18] |
nitati tue per apostolica scripta in virtute obedientie districte precipiendo
|
---|
[19] |
mandamus, quatenus, si est ita, eundem ducem auctoritate nostra priuatum
|
---|
[20] |
esse denuncians gratiis et indulgentiis supradictis, in ipsum et in sua
|
---|
[21] |
peruersitate adherentes eidem excommunicationis et in terram eius inter-
|
---|
[22] |
dicti sententias non differas promulgare, eas tamdiu singulis diebus domi-
|
---|
[23] |
nicis et festiuis, pulsatis campanis et candelis accensis per ciuitatem et
|
---|
[24] |
diocesim tuam solemniter publices et facias publicari, donec vexatione in-
|
---|
[25] |
tellectum suo auditui tribuente, ad unitatem ecclesiasticam reuertatur, et
|
---|
[26] |
conira predictum F.(ridericum) tanquam aduersarium fidei et libertatis
|
---|
[27] |
ecclesiastice subuersorem recipiens signum crucis, ecclesiis, monasteriis et
|
---|
[28] |
aliis piis locis ac clericis earundem ciuitatis et diocesis iniuste ablata
|
---|
[29] |
restituat, et de damnis et iniuriis irrogatis satisfactionem competentem
|
---|
[30] |
exhibeat, ut tenetur. Ad hoc volumus et tibi auctoritate presentium districte
|
---|
[31] |
iniungimus, ut contra ipsum ducem tanquam aduersus ecclesie aduersarium
|
---|
[32] |
manifestum in dictis ciuitate et diocesi verbum crucis predices et facias
|
---|
[33] |
predicari eam illis, qui crucis assumpto signaculo precesserint contra eum
|
---|
[34] |
in huiusmodi nequitia persistentem, suorum peccatorum veniam concedendo,
|
---|
[35] |
|
---|
[36] |
|
---|