69
69
View options
Show:
Javascript seems to be turned off, or there was a communication error. Turn on Javascript for more display options.
87
preuenire, ac eternorum intuitu seminare in terris quod reddente domino
cum multiplicato fructu colligere debeamus in celis firmam spem fiduciamque
tenentes, quoniam, qui parce seminat, parce et metet, et qui seminat in
benedictionibus, de benedictionibus et metet vitam eternam. Cum ergo domus
fratrum. ordinis predicatorum apud Brunam nouiter sit fundata, nec absque
fidelium adiutorio, presertim cum ipsis fratribus proprie facultates non suppetant,
valeat consummari: uniuersitatem vestram rogamus, monemus in domino
attentius et hortamur, in remissionem vestrorum peccaminum iniungentes,
quatenus de bonis vobis a deo collatis in eiusdem domus subsidium studeatis
pias charitatis eleemosinas erogare, ut per hec et alia bona, que domino
feceritis inspirante in eterna recipiamini tabernacula messuri centuplum et
vitam perpetuam possessuri. Hoc etiam attendentes, quod particeps bonorum
efficitur, qui se pii operis statuit adiutorem, de omnipotentis dei clementia
et sanctorum Ruberti et Virgilii patronorum nostrorum auctoritate confisi
omuibus, qui de suis facultatibus prefate domui aliquod impenderint subsi-
dium charitatis, si vere contriti fuerint et confessi, viginti dies criminalium,
et decem venialium de iniuncta sibi penitentia misericorditer relaxamus.
Datum Brune anno domini M. ©C. XLVIII.
Ex analectis MSS. monasterii Rayhradensis.
CXXI.
Innocentius papa IV. Ratisponensi el Misnensi episcopis mandat, ul barones
el nobiles Boemiae, qui contra regem suum assistere praesumant FYiderico
quondam imperalori, ad obsequium regis sui el ecclesiae reducere studeant.
| Dt. Lugduni, 111. Nonas Maji, 1248.
Innocentius episcopus seruus seruorum dei. Venerabilibus fratribus
. . Ratisponensi et . . Misnensi episcopis salutem et apostolicam bene-
dictionem. Significante carissimo in Christo filio nostro . . illustri Rege
Boemie nobis innotuit, quod cum ipse pro deuotionis feruore ac fidei puri-
tate, quam ad nos et Rom. ecclesiam habere dinoscitur, F. quondam im-
peratori eiusque fautoribus se potenter opposuerit et opponat pro defen-
denda ecclesiastica libertate, at nonnulli barones et nobiles regni sui, qui
conira eundem F. aliosque inimicos ecclesie receperant signum crucis in
Download XML • Download text
• Manuscript line view • Facsimile