EN | ES |

Facsimile view

69


< Page >

87

preuenire, ac eternorum intuitu seminare in terris quod reddente domino cum multiplicato fructu colligere debeamus in celis firmam spem fiduciamque tenentes, quoniam, qui parce seminat, parce et metet, et qui seminat in benedictionibus, de benedictionibus et metet vitam eternam. Cum ergo domus fratrum. ordinis predicatorum apud Brunam nouiter sit fundata, nec absque fidelium adiutorio, presertim cum ipsis fratribus proprie facultates non suppetant, valeat consummari: uniuersitatem vestram rogamus, monemus in domino attentius et hortamur, in remissionem vestrorum peccaminum iniungentes, quatenus de bonis vobis a deo collatis in eiusdem domus subsidium studeatis pias charitatis eleemosinas erogare, ut per hec et alia bona, que domino feceritis inspirante in eterna recipiamini tabernacula messuri centuplum et vitam perpetuam possessuri. Hoc etiam attendentes, quod particeps bonorum efficitur, qui se pii operis statuit adiutorem, de omnipotentis dei clementia et sanctorum Ruberti et Virgilii patronorum nostrorum auctoritate confisi omuibus, qui de suis facultatibus prefate domui aliquod impenderint subsi- dium charitatis, si vere contriti fuerint et confessi, viginti dies criminalium, et decem venialium de iniuncta sibi penitentia misericorditer relaxamus. Datum Brune anno domini M. ©C. XLVIII.

Ex analectis MSS. monasterii Rayhradensis.

CXXI.

Innocentius papa IV. Ratisponensi el Misnensi episcopis mandat, ul barones

el nobiles Boemiae, qui contra regem suum assistere praesumant FYiderico

quondam imperalori, ad obsequium regis sui el ecclesiae reducere studeant. | Dt. Lugduni, 111. Nonas Maji, 1248.

Innocentius episcopus seruus seruorum dei. Venerabilibus fratribus . . Ratisponensi et . . Misnensi episcopis salutem et apostolicam bene- dictionem. Significante carissimo in Christo filio nostro . . illustri Rege Boemie nobis innotuit, quod cum ipse pro deuotionis feruore ac fidei puri- tate, quam ad nos et Rom. ecclesiam habere dinoscitur, F. quondam im- peratori eiusque fautoribus se potenter opposuerit et opponat pro defen- denda ecclesiastica libertate, at nonnulli barones et nobiles regni sui, qui conira eundem F. aliosque inimicos ecclesie receperant signum crucis in



Text viewManuscript line view