EN | ES |

69

69


Javascript seems to be turned off, or there was a communication error. Turn on Javascript for more display options.

index   < Page >

74

episcopatus Olomucensis habebat, libere duxerit resignanda, eidem C., gui in partibus illis nobilis est et potens, villam Cholso et de Opauia et de Gelz possessiones cum earum perünentiis ad episcopatum Olomucensem spectantes usque ad valentiam trecentarum marcarum argenti annis sin- gulis concedere de benignitate solita curaremus. Quocirca mandamus, quatenus super his auctoritate nostra facias, quod videris expedire. Con- tradictores auctoritate nostra appellatione postposita compescendo. Datum Lugduni, V. Idus Mai. Pontificatus nostri anno quarto.

E Regesto Innocentii IV. anni IV. epist. 700. in tabulariis Vaticanis.

C.

Idem Brunoni, electo Olomucensi mandat, ut collationem quarumdam ecclesiarum, a Conrado amoto faclam, propter regis Boemiae favorem ratam habeat. DI. Lugduni, VIII. Kalendas Junii, 1247.

Innocentius episcopus seruus seruorum dei. Dilecto filio . . electo Olomucensi salutem et apostolicam benedictionem. Cum sicut ex parte carissimi in Christo filii nostri . . Regis Boemie illustris fuit propositum coram nobis, Conradus quem ab ecclesia Olomucensi amouimus, ante latam in ipsum sententiam, S. Petri in GAelz, S. Marie in Moheltz, S. Panta- leonis in Pustemir, S. Petri in fectare et S. Martini in Zenzans ecclesias, ad collationem episcopi Olomucensis spectantes, duxerit personis idoneis conferendas nos volentes eidem Regi in hac parte gratiam facere specia- lem, mandamus quatenus collationem ecclesiarum earundem faciam ab ipso ratam habeas et acceptam. Non obstantibus aliquibus literis super hoc a Sede apostolica impetratis et processibus habitis per easdem. Datum Lugduni, VIII. Kalendas Iunii. Pontificatus nostri anno quarto.

Ex eodem Regesto epist. 722.

DO mira re a te rm mt tt tt eee eee aa


Download XMLDownload textManuscript line viewFacsimile