Facsimile view
69
74
episcopatus Olomucensis habebat, libere duxerit resignanda, eidem C., gui
in partibus illis nobilis est et potens, villam Cholso et de Opauia et de
Gelz possessiones cum earum perünentiis ad episcopatum Olomucensem
spectantes usque ad valentiam trecentarum marcarum argenti annis sin-
gulis concedere de benignitate solita curaremus. Quocirca mandamus,
quatenus super his auctoritate nostra facias, quod videris expedire. Con-
tradictores auctoritate nostra appellatione postposita compescendo. Datum
Lugduni, V. Idus Mai. Pontificatus nostri anno quarto.
E Regesto Innocentii IV. anni IV. epist. 700. — in tabulariis Vaticanis.
C.
Idem Brunoni, electo Olomucensi mandat, ut collationem quarumdam
ecclesiarum, a Conrado amoto faclam, propter regis Boemiae favorem
ratam habeat. DI. Lugduni, VIII. Kalendas Junii, 1247.
Innocentius episcopus seruus seruorum dei. Dilecto filio . . electo
Olomucensi salutem et apostolicam benedictionem. Cum sicut ex parte
carissimi in Christo filii nostri . . Regis Boemie illustris fuit propositum
coram nobis, Conradus quem ab ecclesia Olomucensi amouimus, ante latam
in ipsum sententiam, S. Petri in GAelz, S. Marie in Moheltz, S. Panta-
leonis in Pustemir, S. Petri in fectare et S. Martini in Zenzans ecclesias,
ad collationem episcopi Olomucensis spectantes, duxerit personis idoneis
conferendas nos volentes eidem Regi in hac parte gratiam facere specia-
lem, mandamus quatenus collationem ecclesiarum earundem faciam ab ipso
ratam habeas et acceptam. Non obstantibus aliquibus literis super hoc
a Sede apostolica impetratis et processibus habitis per easdem. Datum
Lugduni, VIII. Kalendas Iunii. Pontificatus nostri anno quarto.
Ex eodem Regesto — epist. 722.
DO mira re a te rm mt tt tt eee eee aa