69
69
View options
Show:
Javascript seems to be turned off, or there was a communication error. Turn on Javascript for more display options.
73
regni nostri nullatenus formidarunt pluries res et corpus exponere et in
generali terre nostre per Tartarorum. incursum vastalione etiam eorum
ciuitas maxima ex parle deslrucla. et ipsi ad egestatem non modicam sunt
perducti ad reparationem itaque eorum remedium inuenimus speciale per
quod et honor et decus nostre maiestatis augeatur et ciues predicti dante
domino de inopia ad opes subleuentur. Concedimus itaque ipsis ut thelo-
neum nostrum quod soluitur a negotiantibus transeuntibus e Polonia versus
Olomuc. per Kirnow. et Freudenlal. recipiant per viginti quinque annorum
spatium in reparationem ciuitatis ipsorum salva tamen via que ducit per
Opaviam. Ytem amplius largitatis manum extendentes ipsis de argenti-
fodinis nostris in Benesoue. quando ad prislinum | statum peruenerint. usum
quinti stollonis preter decimam concedimus in perpetuum. Si quis autem
predictas liberalitatis donationes infringere presumpserit capite priuabitur.
et cum rebus eius lesis condignam satisfactionem videlicet duplum resti-
tuendo faciemus. In cuius rei testimonium presentem paginam conscribi
et sigilli nostri. munimine fecimus roborari. Testes autem sunt hii. Witco
de Noua domo. Pardus camerarius noster. Nagrad. Andreas camerarius.
: Milic et Ydik frater eius. Beneda. Crho purgrauius de Meydeberch et
alii quam plures. Datum in Brunna per manus Prizuoborii. curie nostre
notarii. Acta autem sunt hec. Anno incarnationis domini. M. CC. XLVII,
et quinto Nonas Maii.
E copia sec, XV. in curia Opaviensi.
, XCIX.
Innocentius papa IV. Petro cardinali, apostolicae sedis legato committit,
ul ad pelilionem regis Boémiae Conrado | ab. ecclesia .Olomucensi amoto
possessiones quaedam conferantur. Dt. Lugduni, V. Idus Maji, 1247.
Innocentius episcopus seruus seruorum dei. P. sancti Gregorii ad
velum aureum diacono cardinali, apostolice Sedis legato salutem et apo-
stolicam benedictionem. Ex parte carissimi in Christo filii nostri . . Regis
Boemie illustris fuit nobis humiliter supplicatum, ut cum Conradus, quem
ab ecclesia. Olomucensi iamdudum amouimus, castra et alia, que de bonis
10
Download XML • Download text
• Manuscript line view • Facsimile