EN | ES |

Facsimile view

69


< Page >

73

regni nostri nullatenus formidarunt pluries res et corpus exponere et in generali terre nostre per Tartarorum. incursum vastalione etiam eorum ciuitas maxima ex parle deslrucla. et ipsi ad egestatem non modicam sunt perducti ad reparationem itaque eorum remedium inuenimus speciale per quod et honor et decus nostre maiestatis augeatur et ciues predicti dante domino de inopia ad opes subleuentur. Concedimus itaque ipsis ut thelo- neum nostrum quod soluitur a negotiantibus transeuntibus e Polonia versus Olomuc. per Kirnow. et Freudenlal. recipiant per viginti quinque annorum spatium in reparationem ciuitatis ipsorum salva tamen via que ducit per Opaviam. Ytem amplius largitatis manum extendentes ipsis de argenti- fodinis nostris in Benesoue. quando ad prislinum | statum peruenerint. usum quinti stollonis preter decimam concedimus in perpetuum. Si quis autem predictas liberalitatis donationes infringere presumpserit capite priuabitur. et cum rebus eius lesis condignam satisfactionem videlicet duplum resti- tuendo faciemus. In cuius rei testimonium presentem paginam conscribi et sigilli nostri. munimine fecimus roborari. Testes autem sunt hii. Witco de Noua domo. Pardus camerarius noster. Nagrad. Andreas camerarius. : Milic et Ydik frater eius. Beneda. Crho purgrauius de Meydeberch et alii quam plures. Datum in Brunna per manus Prizuoborii. curie nostre notarii. Acta autem sunt hec. Anno incarnationis domini. M. CC. XLVII, et quinto Nonas Maii.

E copia sec, XV. in curia Opaviensi.

, XCIX.

Innocentius papa IV. Petro cardinali, apostolicae sedis legato committit, ul ad pelilionem regis Boémiae Conrado | ab. ecclesia .Olomucensi amoto possessiones quaedam conferantur. Dt. Lugduni, V. Idus Maji, 1247.

Innocentius episcopus seruus seruorum dei. P. sancti Gregorii ad velum aureum diacono cardinali, apostolice Sedis legato salutem et apo- stolicam benedictionem. Ex parte carissimi in Christo filii nostri . . Regis Boemie illustris fuit nobis humiliter supplicatum, ut cum Conradus, quem ab ecclesia. Olomucensi iamdudum amouimus, castra et alia, que de bonis

10



Text viewManuscript line view