EN | ES |

69

69


Javascript seems to be turned off, or there was a communication error. Turn on Javascript for more display options.

index   < Page >

mw 99

tibus et uia cauillationibus hominum precludatur quia nichil tam naturale est quam ut ea seruentur inuiolata que homines inter se conuentione uel pacto promiserunt. Prodest etiam non modicum ad futuram rei memoriam si celebrati contractus adhibitis testium sollempnitatibus in scriptis redi- gantur. quia per hoc omnis sopitur dubitatio. materia litium aboletur et iurgiorum que ipsis contrahentibus uel eorum heredibus seu successoribus ficticiis possent adinuentionibus in posterum pullulare. Sane cum inier nos ex una parte et uos nomine monasterii uestri ex altéra sit contractus bone fidei emptionis scilicet et venditionis sollempniter celebratus ipsum propter noticiam tam presentium quam futurorum in sollempne scriptum censuimus redigendum. Nouerint igitur Christi fideles vniuersi quod nos uobis damus in solutum et tradimus villam Pofech cum omnibus suis per- tinentiis inferioribus et superioribus ingressu et regressu iure proprii pro quibusdam rebus sacris uidelicet quadam tabula. aureo calice qui gemmis nobilibus est ornatus duabus etiam ampullis de lapide cristallino quas emi- mus ad vsus et utilitates monasterii karissime sororis nostre Agnelis ancille Iesu Christi quod in ciuitate Pragensi ad honorem sancti Francisci gloriosi confessoris domini situm est. in quo ad laudem diuini nominis institutus est conuentus pauperum inclusarum dominarum ordinis sancti Damiani promittentes duplam euictionis nomine si dicta uilla uel quippiam de suis pertinenciis seu aliqua eius pars euicta fuerit ad cuius solutionem nos nec non heredes et successores nostros vniuersales et particulares non dictam ecclesiam sancti Francisci generaliter et specialiter realiter et personaliter obligamus. autem presens contractus robur sorciatur perpetue firmitatis presens in testimonium ad eternam rei memoriam concedimus litteras sigil- lorum nostrorun munimine roboratas. Huius rei testes sunt Radyborius cum filis Hartlybo et Iantzone. Rvoth camerarius Bodscho Cerho cum fratre "'schaztolao Prozstey Wilhelmus et Luipoldus pincerne Sifridus et Kadoldus orphani Wezen Rubinus iudex brunnensis. Marcwardus de 'T'yntz Marcwardus de Donawitz Iohannes Pypa Bohusch frater eius Zmilo et Jaros filii Rantzyrii Bohusch et fratres sui de 'Tazzowve Budisch Uictor Beneda Blude Karolus de Ritchan Mylitius Idyk Zleyborius fratres sui et alii quam plures. Acta sunt hec anno dominice incarnationis M. CC. XL. V. mense Iulyo indictione tercia Datum Prage per manus magistri


Download XMLDownload textManuscript line viewFacsimile