Facsimile view
69
mw
99
tibus et uia cauillationibus hominum precludatur quia nichil tam naturale
est quam ut ea seruentur inuiolata que homines inter se conuentione uel
pacto promiserunt. Prodest etiam non modicum ad futuram rei memoriam
si celebrati contractus adhibitis testium sollempnitatibus in scriptis redi-
gantur. quia per hoc omnis sopitur dubitatio. materia litium aboletur et
iurgiorum que ipsis contrahentibus uel eorum heredibus seu successoribus
ficticiis possent adinuentionibus in posterum pullulare. Sane cum inier nos
ex una parte et uos nomine monasterii uestri ex altéra sit contractus
bone fidei emptionis scilicet et venditionis sollempniter celebratus ipsum
propter noticiam tam presentium quam futurorum in sollempne scriptum
censuimus redigendum. Nouerint igitur Christi fideles vniuersi quod nos
uobis damus in solutum et tradimus villam Pofech cum omnibus suis per-
tinentiis inferioribus et superioribus ingressu et regressu iure proprii pro
quibusdam rebus sacris uidelicet quadam tabula. aureo calice qui gemmis
nobilibus est ornatus duabus etiam ampullis de lapide cristallino quas emi-
mus ad vsus et utilitates monasterii karissime sororis nostre Agnelis ancille
Iesu Christi quod in ciuitate Pragensi ad honorem sancti Francisci gloriosi
confessoris domini situm est. in quo ad laudem diuini nominis institutus
est conuentus pauperum inclusarum dominarum ordinis sancti Damiani
promittentes duplam euictionis nomine si dicta uilla uel quippiam de suis
pertinenciis seu aliqua eius pars euicta fuerit ad cuius solutionem nos nec
non heredes et successores nostros vniuersales et particulares non dictam
ecclesiam sancti Francisci generaliter et specialiter realiter et personaliter
obligamus. Ví autem presens contractus robur sorciatur perpetue firmitatis
presens in testimonium ad eternam rei memoriam concedimus litteras sigil-
lorum nostrorun munimine roboratas. Huius rei testes sunt Radyborius
cum filis Hartlybo et Iantzone. Rvoth camerarius Bodscho Cerho cum
fratre "'schaztolao Prozstey Wilhelmus et Luipoldus pincerne Sifridus et
Kadoldus orphani Wezen Rubinus iudex brunnensis. Marcwardus de 'T'yntz
Marcwardus de Donawitz Iohannes Pypa Bohusch frater eius Zmilo et
Jaros filii Rantzyrii Bohusch et fratres sui de 'Tazzowve Budisch Uictor
Beneda Blude Karolus de Ritchan Mylitius Idyk Zleyborius fratres sui
et alii quam plures. Acta sunt hec anno dominice incarnationis M. CC.
XL. V. mense Iulyo indictione tercia Datum Prage per manus magistri