69
69
View options
Show:
Javascript seems to be turned off, or there was a communication error. Turn on Javascript for more display options.
407
ecclesie Ölomucensis est anniuersarius sub eadem forma et obseruatione
simili celebrandus. ad quem cedent similiter. VIII. marce. Item in crastino
sanctorum omnium in memoriam et salutem omnium fidelium defunctorum
anniuersariuní similem statuimus celebrandum. Ad hos tres anniuersarios
cedent annis singulis. XXIII. marce, que in tres partes diuise facient
pro quolibet octo marcas. Ista summa ante omnia recipienda. est de censu
bonorum in Bruneswerde, in Frideberch, et in Zwenser. Episcopus vero
iudicium et alia seruicia et si quid in censu erit superfluum obtinebit.
sunt enim bona per nos empta. Item statuimus, ut instaurentur et fiant
incontinenti tres apum orti vnus in Suifauia, vnus in Ghelx et in Mohelniz
vnus. et quod íam orti quam etiam apes in siluis per loca iam dicta sint
in cura et custodia custodis Olomucensis qui pro tempore fuerit; ad pro-
curandum vero et custodiendum ortos predictos et ad conquirendum pro
ipsis queque necessaria, deputamus duodecim marcas argenti recipiendas
annis singulis de censu predictorum locorum ita quod quatuor marce in
quolibet loco tollantur. Volumus eciam vt in loco quolibet predictorum
duos laneos cum censu, decimis et omnibus aliis seruiciis, excepto iudicio
quod reseruabitur episcopo habeat perpetuo pro suis laboribus dictus
custos. Mel quod de ortis et de silua proueniet cedet totaliter episcopo,
sed cera tota de utroque melle pro Olomucensi et Cremeserensi ecclesijs
ita, quod due partes sint Olomucensis et vna Cremeserensis, annis singulis
relinquetur. Si quis vero successorum nostrorum, quod non credimus,
hanc nostram ordinacionem infringere attemptauerit, recolligendo prouentus
ad mensam episcopalem quos deputauimus et dedimus ad premissa, cum
prouentus episcopales temporibus nostris et per industriam nostram, multo
sint amplius quam de ipsis in hac ordinatione abstraxerimus, augmentati,
volumus ut de bonis que comparauimus et emimus ecclesie nostre, que
propriis superius vocabulis exprimuntur, hec ordinatio nostra, que pietatem
et honestatem continere videtur, effectui debeat mancipari. Executores
huiusmodi ordinationis et testamenti nostri facimus et constituimus dominum
nostrum Otakarum, Regem Boemorum illustrissimum. Bartholomeum decanum.
Herbordum prepositum. magistrum Iohannem archidiaconum Olomucensem,
et. magistrum Petrum prepositum Wissegradensem Olomucensem canonicum.
petentes et obnixius supplicantes, vt ipsi sicut conuenit non permittant
Download XML • Download text
• Manuscript line view • Facsimile