EN | ES |

Facsimile view

69


< Page >

407

ecclesie Ölomucensis est anniuersarius sub eadem forma et obseruatione simili celebrandus. ad quem cedent similiter. VIII. marce. Item in crastino sanctorum omnium in memoriam et salutem omnium fidelium defunctorum anniuersariuní similem statuimus celebrandum. Ad hos tres anniuersarios cedent annis singulis. XXIII. marce, que in tres partes diuise facient pro quolibet octo marcas. Ista summa ante omnia recipienda. est de censu bonorum in Bruneswerde, in Frideberch, et in Zwenser. Episcopus vero iudicium et alia seruicia et si quid in censu erit superfluum obtinebit. sunt enim bona per nos empta. Item statuimus, ut instaurentur et fiant incontinenti tres apum orti vnus in Suifauia, vnus in Ghelx et in Mohelniz vnus. et quod íam orti quam etiam apes in siluis per loca iam dicta sint in cura et custodia custodis Olomucensis qui pro tempore fuerit; ad pro- curandum vero et custodiendum ortos predictos et ad conquirendum pro ipsis queque necessaria, deputamus duodecim marcas argenti recipiendas annis singulis de censu predictorum locorum ita quod quatuor marce in quolibet loco tollantur. Volumus eciam vt in loco quolibet predictorum duos laneos cum censu, decimis et omnibus aliis seruiciis, excepto iudicio quod reseruabitur episcopo habeat perpetuo pro suis laboribus dictus custos. Mel quod de ortis et de silua proueniet cedet totaliter episcopo, sed cera tota de utroque melle pro Olomucensi et Cremeserensi ecclesijs ita, quod due partes sint Olomucensis et vna Cremeserensis, annis singulis relinquetur. Si quis vero successorum nostrorum, quod non credimus, hanc nostram ordinacionem infringere attemptauerit, recolligendo prouentus ad mensam episcopalem quos deputauimus et dedimus ad premissa, cum prouentus episcopales temporibus nostris et per industriam nostram, multo sint amplius quam de ipsis in hac ordinatione abstraxerimus, augmentati, volumus ut de bonis que comparauimus et emimus ecclesie nostre, que propriis superius vocabulis exprimuntur, hec ordinatio nostra, que pietatem et honestatem continere videtur, effectui debeat mancipari. Executores huiusmodi ordinationis et testamenti nostri facimus et constituimus dominum nostrum Otakarum, Regem Boemorum illustrissimum. Bartholomeum decanum. Herbordum prepositum. magistrum Iohannem archidiaconum Olomucensem, et. magistrum Petrum prepositum Wissegradensem Olomucensem canonicum. petentes et obnixius supplicantes, vt ipsi sicut conuenit non permittant



Text viewManuscript line view