69
69
View options
Show:
Javascript seems to be turned off, or there was a communication error. Turn on Javascript for more display options.
382
rium, molendinum cum una rota, si fieri poterit, habebit ibidem. Dicti mansi
et omnia predicta libere pertinebunt ad ipsum, et ad heredes suos perpetuo
transferentur. Ad predictam villam quadraginta mansos deputauimus, et
homines, qui locati sunt in ipsis, tredecim annorum ab hoc die libertate
gaudebunt. Et si plures poterint locari homines in ipsa villa, mansorum-
que numerus augeri poterit, illi qui locabuntur, adhuc insuper crescenti
mansorum numero viginti annorum libertate fruentur. Postquam autem
libertas expirauerit, dimidiam argenti marcam de manso quolibet in festo
beati Martini annis singulis, nobis et successoribus nostris soluent, deci-
mam uero, ut in locatione condictum est, soluere non tenentur. Quod autem
omnia premissa futuris temporibus permaneant inconuulsa, presentem pagi-
nam ad rei memoriam sempiternam inde conscribi nostrique sigilli iussimus
munimine roborari. Datum in castro nostro Myrowe feria quaría in Ebdo-
mada "Trinitatis. Anno domini millesimo ducentesimo sexagesimo sexto
presentibus Herbordo preposito Olomucensi, Heydolfo preposito Cremsiriensi.
Conrado et Ioanne notariis nostris. Helemberto iudice de Suitauia et aliis
quam pluribus.
E confirmatione Stanislai episcopi ab anno 1522. in archivo archi-
episcopali Cremsiriensi.
CCCLXXX.
Idem confirmat. fundalionem beneficii in ecclesia Olomucensi a Beneda de
Dubicko factam cum praebenda in villa Krémany. Actum Olomucii,
IV. Nonas Junii, 1266.
Bruno. dei gracia Olomucensis episcopus omnibus Christi fidelibus
hanc litteram inspecturis eternam in domino salutem. Que ad diuini nominis
cultum et honorem, ac animarum salutem, pie ac prouide, in nostra dyocesi
statuuntur, hijs merito ex officii nostri debito tenemur robur adicere firmi-
tatis, v& nullius eis possit aduersitatis obesse calumpnia, cum debite muni-
mento rectitudinis sunt suffulta. Cum igitur nobilis vir. dominus Beneda
de Dubisk, ad honorem dei et pro remedio anime bone memorie Marquardi
filij sui olim ecclesie nostre canonici quinque mansos in villa sua kyrchman -
Download XML • Download text
• Manuscript line view • Facsimile