EN | ES |

Facsimile view

69


< Page >

382

rium, molendinum cum una rota, si fieri poterit, habebit ibidem. Dicti mansi et omnia predicta libere pertinebunt ad ipsum, et ad heredes suos perpetuo transferentur. Ad predictam villam quadraginta mansos deputauimus, et homines, qui locati sunt in ipsis, tredecim annorum ab hoc die libertate gaudebunt. Et si plures poterint locari homines in ipsa villa, mansorum- que numerus augeri poterit, illi qui locabuntur, adhuc insuper crescenti mansorum numero viginti annorum libertate fruentur. Postquam autem libertas expirauerit, dimidiam argenti marcam de manso quolibet in festo beati Martini annis singulis, nobis et successoribus nostris soluent, deci- mam uero, ut in locatione condictum est, soluere non tenentur. Quod autem omnia premissa futuris temporibus permaneant inconuulsa, presentem pagi- nam ad rei memoriam sempiternam inde conscribi nostrique sigilli iussimus munimine roborari. Datum in castro nostro Myrowe feria quaría in Ebdo- mada "Trinitatis. Anno domini millesimo ducentesimo sexagesimo sexto presentibus Herbordo preposito Olomucensi, Heydolfo preposito Cremsiriensi. Conrado et Ioanne notariis nostris. Helemberto iudice de Suitauia et aliis quam pluribus.

E confirmatione Stanislai episcopi ab anno 1522. in archivo archi- episcopali Cremsiriensi.

CCCLXXX.

Idem confirmat. fundalionem beneficii in ecclesia Olomucensi a Beneda de Dubicko factam cum praebenda in villa Krémany. Actum Olomucii, IV. Nonas Junii, 1266.

Bruno. dei gracia Olomucensis episcopus omnibus Christi fidelibus hanc litteram inspecturis eternam in domino salutem. Que ad diuini nominis cultum et honorem, ac animarum salutem, pie ac prouide, in nostra dyocesi statuuntur, hijs merito ex officii nostri debito tenemur robur adicere firmi- tatis, v& nullius eis possit aduersitatis obesse calumpnia, cum debite muni- mento rectitudinis sunt suffulta. Cum igitur nobilis vir. dominus Beneda de Dubisk, ad honorem dei et pro remedio anime bone memorie Marquardi

filij sui olim ecclesie nostre canonici quinque mansos in villa sua kyrchman -



Text viewManuscript line view