EN | ES |

69

69


Javascript seems to be turned off, or there was a communication error. Turn on Javascript for more display options.

index   < Page >

Убе бл ©

380

CCCLXXVII. Idem omnibus, qui apud oppidum Cremsirium (Chroměžjř) plantaverint vineas, ad decem annos liberlalem concedit. Datum apud Modřice, die 1. Januarii, 1266.

Bruno dei gracia Episcopus Olomucensis omnibus hanc paginam inspecturis inperpetuum. Cum rerum gestarum certissima representacio sit scriptura que de verborum serie redactorum in eam nichil minuit aut muíat. Notum esse cupimus presencium tenore tam posteris quam modernis quod apud opidum nostrum Cremsyr vineas locandas dedimus et plantandas ac omnibus qui vineas ibidem receperint et plantauerint per decem annorum spacium conferimus libertatem quibus completis soluent nobis de ipsis vineis vt in locis aliis in quibus eciam habentur vinee optinet consuetudo eodemque gaudebunt iure. quo et alii qui vineas in Moravia tenent et possident gaudere noscuntur. Et ad Conradum de Landisberg famulum nostrum dilectum opidanum nostrum in Cremsyr, cui locacionem vinearum commisimus, quemque Perkmaister fecimus ibidem et constituimus in quo et heredes sui succedent eidem in suscipiendis vineis et super iuribus suis respectum habebunt in omnibus et recursum. Quod autem super premissis nullus processu temporis dubietatis uel calumpnie scrupulus emergat presentem paginam ad rei memoriam sempiternam inde conscribi nostrique sigilli iussimus munimine roborari. Datum apud Modericz in die Circumcisionis domini. Anno incarnacionis sue M. CC. LXVI. presentibus Heydolfo preposito de Cremsyr Heydenrico Decano Magistro Heinrico de Kalcowe Custode Canonico in Cremsyr Conrado notario nostro. Arnoldo Aduocato nostro in Cremsyr et aliis quam pluribus.

E codice Olomucensi chart. I. pag. 43.

CCCLXXVIII.

Joannes, abbas Montis Syon, et "Theodoricus, abbas Lucensis, confirmant monasterio Gradicensi (Hradistensi) emlionem villae Bystrocice. Actum in Hradist, 23. Aprilis, 1266.

In nomine patris et filii et spiritus sancti amen. Anno domini

; M. CC. LX. VI. in die beati Adalberti maríiris atque pontificis, cum nos


Download XMLDownload textManuscript line viewFacsimile