Facsimile view
69
Убе бл ©
380
CCCLXXVII.
Idem omnibus, qui apud oppidum Cremsirium (Chroměžjř) plantaverint
vineas, ad decem annos liberlalem concedit. Datum apud Modřice,
die 1. Januarii, 1266.
Bruno dei gracia Episcopus Olomucensis omnibus hanc paginam
inspecturis inperpetuum. Cum rerum gestarum certissima representacio
sit scriptura que de verborum serie redactorum in eam nichil minuit aut
muíat. Notum esse cupimus presencium tenore tam posteris quam modernis
quod apud opidum nostrum Cremsyr vineas locandas dedimus et plantandas
ac omnibus qui vineas ibidem receperint et plantauerint per decem annorum
spacium conferimus libertatem quibus completis soluent nobis de ipsis
vineis vt in locis aliis in quibus eciam habentur vinee optinet consuetudo
eodemque gaudebunt iure. quo et alii qui vineas in Moravia tenent et
possident gaudere noscuntur. Et ad Conradum de Landisberg famulum
nostrum dilectum opidanum nostrum in Cremsyr, cui locacionem vinearum
commisimus, quemque Perkmaister fecimus ibidem et constituimus in quo
et heredes sui succedent eidem in suscipiendis vineis et super iuribus
suis respectum habebunt in omnibus et recursum. Quod autem super
premissis nullus processu temporis dubietatis uel calumpnie scrupulus
emergat presentem paginam ad rei memoriam sempiternam inde conscribi
nostrique sigilli iussimus munimine roborari. Datum apud Modericz in die
Circumcisionis domini. Anno incarnacionis sue M. CC. LXVI. presentibus
Heydolfo preposito de Cremsyr Heydenrico Decano Magistro Heinrico de
Kalcowe Custode Canonico in Cremsyr Conrado notario nostro. Arnoldo
Aduocato nostro in Cremsyr et aliis quam pluribus.
E codice Olomucensi chart. I. pag. 43.
CCCLXXVIII.
Joannes, abbas Montis Syon, et "Theodoricus, abbas Lucensis, confirmant
monasterio Gradicensi (Hradistensi) emlionem villae Bystrocice. Actum
in Hradist, 23. Aprilis, 1266.
In nomine patris et filii et spiritus sancti amen. Anno domini
; M. CC. LX. VI. in die beati Adalberti maríiris atque pontificis, cum nos