EN | ES |

69

69


Javascript seems to be turned off, or there was a communication error. Turn on Javascript for more display options.

index   < Page >

377

mariti mei domini Wikhardi pie memorie iam defuncti provocata, pro remedio ipsius anime ac mea propria et filie mee salute. Villam in KExelenslage. cum molendino adiacente fratribus et conventui monasterii in Ziwelll ad officium subcellarii pro eiusdem conventus solatio ampliori. con- tuli possidendam. Quam villam predictus maritus meus prefatis fratribus delegaverat adhuc vivens, resignantes totum ius nostrum cum uilla, quem- admodum illam possedimus multis annis. filia quoque mea Ivtta. cum coniuge suo lohanne. iuri suo, quod in villa prenotata, habere videbantur, integraliter renunciaverunt. Ad cuius rei evidentem cautellam. presentem litteram sum sigillo proprio mariti mei censui roborare cum testibus sub- - notatis. Qui sunt. Wernhardus filius patrui domini Wikhardi. .Ekkhardus de Mizilbaritz, et frater ipsius Hartlibus. dominus Chunradus plebanus de Fretking. dominus Almarus plebanus de Drozendorf. Waltherus miles de Tyrna. dominus Hugo de Lichtenwels. dominus Pilgrinus de Swarzenaue. et alii multi ydonei et probi viri. Acta sunt hec anno domini MCC. LXV. Sciant quoque universi ac singuli. quod dominus abbas et conventus de Geras. quibus prefatam villam adhuc vivens ante annos aliquos resigna- verat. tam in sepultura domini Wichhardi quam ante ipsius obitum. quic- cunque iuris sui fuerat sepe dictis fratribus resignaverunt. in possessione predicta. In cuius rei evidens testimonium idem abbas presenti littere sigillum ipsum apposuit et impressit. testibus subnotatis. Quorum nomina sunt. dominus Winbardus de Laukwitz. Waltherus de 'Tyrna. et Winhardus frater ipsius. Ditricus et Winhardus fratres. fillus Hugonis. W'olfhardus et Waltherus. filii Waltheri de 'Tyrna. cum aliis multis.

Ex originali ibidem cum duobus sigillis.

CCCLXXV.

Smil de Lichtenburg donal monasterio Zarensi capellam in Chotébor cum dote et decima thelonei. Dt. in Sommerburg, IV. Nonas Decembris, 1265.

In nomine sancte et indiuidue trinitatis amen. Nos Zmilo de Luchten- burch Baro illustris Regis Boemie omnibus presentes inspecturis salutem 48


Download XMLDownload textManuscript line viewFacsimile