Facsimile view
69
377
mariti mei domini Wikhardi pie memorie iam defuncti provocata, pro
remedio ipsius anime ac mea propria et filie mee salute. Villam in
KExelenslage. cum molendino adiacente fratribus et conventui monasterii in
Ziwelll ad officium subcellarii pro eiusdem conventus solatio ampliori. con-
tuli possidendam. Quam villam predictus maritus meus prefatis fratribus
delegaverat adhuc vivens, resignantes totum ius nostrum cum uilla, quem-
admodum illam possedimus multis annis. filia quoque mea Ivtta. cum
coniuge suo lohanne. iuri suo, quod in villa prenotata, habere videbantur,
integraliter renunciaverunt. Ad cuius rei evidentem cautellam. presentem
litteram sum sigillo proprio mariti mei censui roborare cum testibus sub-
- notatis. Qui sunt. Wernhardus filius patrui domini Wikhardi. .Ekkhardus
de Mizilbaritz, et frater ipsius Hartlibus. dominus Chunradus plebanus de
Fretking. dominus Almarus plebanus de Drozendorf. Waltherus miles de
Tyrna. dominus Hugo de Lichtenwels. dominus Pilgrinus de Swarzenaue.
et alii multi ydonei et probi viri. Acta sunt hec anno domini MCC. LXV.
Sciant quoque universi ac singuli. quod dominus abbas et conventus de
Geras. quibus prefatam villam adhuc vivens ante annos aliquos resigna-
verat. tam in sepultura domini Wichhardi quam ante ipsius obitum. quic-
cunque iuris sui fuerat sepe dictis fratribus resignaverunt. in possessione
predicta. In cuius rei evidens testimonium idem abbas presenti littere
sigillum ipsum apposuit et impressit. testibus subnotatis. Quorum nomina sunt.
dominus Winbardus de Laukwitz. Waltherus de 'Tyrna. et Winhardus
frater ipsius. Ditricus et Winhardus fratres. fillus Hugonis. W'olfhardus
et Waltherus. filii Waltheri de 'Tyrna. cum aliis multis.
Ex originali ibidem cum duobus sigillis.
CCCLXXV.
Smil de Lichtenburg donal monasterio Zarensi capellam in Chotébor cum
dote et decima thelonei. Dt. in Sommerburg, IV. Nonas Decembris,
1265.
In nomine sancte et indiuidue trinitatis amen. Nos Zmilo de Luchten-
burch Baro illustris Regis Boemie omnibus presentes inspecturis salutem
48