EN | ES |

69

69


Javascript seems to be turned off, or there was a communication error. Turn on Javascript for more display options.

index   < Page >

369

sepedictum predium, seu curiam venderemus Haymanno ciui Iglauiensi, in ipso contractu, euidenter expressimus ius et consuetudinem predii prenotati tam in censu, quam in decimis, esse inuiolabiliter obseruandam. Ne igitur super huiusmodi venditione litis possit materia suboriri, presentes conscribi fecimus, et sigilli nostri munimine roborari. "l'estibus subnotatis, quorum hec sunt nomina. Fridericus de Goding iudex prouincialis, dominus Fride- ricus subpincerna Regis, Eberhardus, Preslo, Swellarius, Perengerus, Hiruso ciues Brunenses. Acta sunt hec Anno Domini M. CC. LXIIII. IV. Kalendas Iulii.

Ex Annalibus MSS. ejusdem monasterii et aliis copiis.

CCCLXVII.

uv .

Přemysl, rex Boémiae et marchio Moraviae, monasterio Tisñowicensi villam Lukow (Luka), per Drahoslaum militem violenter ablatam, adjudicat. Dt. Olomucii, die 10. Novembris, 1264.

In nomine sancte et indiuidue trinitatis amen. Nos Premyzel dei gracia rex bohemie dux Austrie Styrieque ac marchio Morauie tam pre- sentibus quam futuris imperpetuum. Quoniam ea que apud mortales facta geruntur ab eorum memoria obliuionis nubilo facillimo facillime subducuntur nisi scripti tenacitate fuerint roborata. Ea propter generositatis nostre gloriosam intuentes prosapiam et honoris diuinitus ampliatam leticiam eum qui regna tenet olimpi habemus eo amplius reuereri ut dum nobis munda- narum rerum et dignitatum affluentiam impertitur et celestium gaudiorum graciam largiatur. Nouerint igitur presentes et futuri has litteras inspec- turi quod Abbatissa Elyzabet nomine sanctimonialium ordinis Cisterciensis in porta celi quod uulgo Tusnowiz dicitur cum reliquis sanctimonialibus accedens ad presentiam nostram cum iudicio presideremus in Olomunz una cum domino B.(runone) dicti loci antistite ac baronibus bohemie et Morauie nobilibus in festo beati Martini correcturi terre nobis subiecte obstacula multiplicia querimoniam mouit de villa Lucove nuncupata per Drahozlaum militem nostrum sibi violenter ablata. Dictus vero miles eclipticare se sentiens iure obuiandi aduerse parti nobilium consilio suarum suorumque

i 47


Download XMLDownload textManuscript line viewFacsimile